Codex Cod. Sang. 864

Missing Text
at the end of Lucanus, Bellum civile

390 obruet et populos aevi venientis in orbem
391 erepto natale feret. tunc omne Latinum
392 fabula nomen erit; Gabios Veiosque Coramque
393 pulvere vix tectae poterunt monstrare ruinae
394 Albanosque lares Laurentinosque penates,
395 rus uacuum, quod non habitet nisi nocte coacta
396 invitus questusque Numam iussisse senator.
397 non aetas haec carpsit edax monimentaque rerum
398 putria destituit: crimen civile videmus
399 tot vacuas urbes. generis quo turba redacta est
400 humani! toto populi qui nascimur orbe
401 nec muros inplere viris nec possumus agros:
402 urbs nos una capit. vincto fossore coluntur
403 Hesperiae segetes, stat tectis putris avitis
404 in nullos ruitura domus, nulloque frequentem
405 cive suo Romam sed mundi faece repletam
406 cladis eo dedimus, ne tanto in corpore bellum
407 iam possit civile geri. Pharsalia tanti
408 causa mali. cedant feralia nomina Cannae
409 et damnata diu Romanis Allia fastis.
410 tempora signavit leviorum Roma malorum,
411 hunc voluit nescire diem. pro tristia fata!
412 aera pestiferum tractu morbosque fluentis
413 insanamque famem permissasque ignibus urbes
414 moeniaque in praeceps laturos plena tremores
415 hi possunt explere viri, quos undique traxit
416 in miseram Fortuna necem, dum munera longi
417 explicat eripiens aevi populosque ducesque
418 constituit campis, per quos tibi, Roma, ruenti
419 ostendat quam magna cadas. quae latius orbem
420 possedit, citius per prospera fata cucurrit?
421 omne tibi bellum gentis dedit, omnibus annis
422 te geminum Titan procedere vidit in axem;
423 haud multum terrae spatium restabat Eoae.
424 ut tibi nox, tibi tota dies, tibi curreret aether,
425 omniaque errantes stellae Romana viderent.
426 sed retro tua fata tulit par omnibus annis
427 Emathiae funesta dies. hac luce cruenta
428 effectum, ut Latios non horreat India fasces,
429 nec vetitos errare Dahas in moenia ducat
430 Sarmaticumque premat succinctus consul aratrum,
431 quod semper saevas debet tibi Parthia poenas,
432 quod fugiens civile nefas redituraque numquam
433 libertas ultra Tigrim Rhenumque recessit
434 ac, totiens nobis iugulo quaesita, vagatur
435 Germanum Scythicumque bonum, nec respicit ultra
436 Ausoniam, vellem populis incognita nostris.
437 vulturis ut primum laevo fundata volatu
438 Romulus infami conplevit moenia luco,
439 usque ad Thessalicas servisses, Roma, ruinas.
440 de Brutis, Fortuna, queror. quid tempora legum
441 egimus aut annos a consule nomen habentis?
442 felices Arabes Medique Eoaque tellus,
443 quam sub perpetuis tenuerunt fata tyrannis.
444 ex populis qui regna ferunt sors ultima nostra est,
445 quos servire pudet. sunt nobis nulla profecto
446 numina: cum caeco rapiantur saecula casu,
447 mentimur regnare Iovem. spectabit ab alto
448 aethere Thessalicas, teneat cum fulmina, caedes?
449 scilicet ipse petet Pholoen, petet ignibus Oeten
450 inmeritaeque nemus Rhodopes pinusque Mimantis,
451 Cassius hoc potius feriet caput? astra Thyestae
452 intulit et subitis damnavit noctibus Argos:
453 tot similis fratrum gladios patrumque gerenti
454 Thessaliae dabit ille diem? mortalia nulli
455 sunt curata deo. cladis tamen huius habemus
456 vindictam, quantam terris dare numina fas est:
457 bella pares superis facient civilia divos,
458 fulminibus manes radiisque ornabit et astris
459 inque deum templis iurabit Roma per umbras.
460 ut rapido cursu fati suprema morantem
461 consumpsere locum, parva tellure dirempti,
462 quo sua pila cadant aut quam sibi fata minentur
463 inde manum, spectant. vultus, quo noscere possent
464 facturi quae monstra forent, videre parentum
465 frontibus adversis fraternaque comminus arma,
466 nec libuit mutare locum. tamen omnia torpor
467 pectora constrinxit, gelidusque in viscera sanguis
468 percussa pietate coit, totaeque cohortes
469 pila parata diu tensis tenuere lacertis.
470 di tibi non mortem, quae cunctis poena paratur,
471 sed sensum post fata tuae dent, Crastine, morti,
472 cuius torta manu commisit lancea bellum
473 primaque Thessaliam Romano sanguine tinxit.
474 o praeceps rabies! cum Caesar tela teneret,
475 inventa est prior ulla manus? tum stridulus aer
476 elisus lituis conceptaque classica cornu,
477 tunc ausae dare signa tubae, tunc aethera tendit
478 extremique fragor convexa inrumpit Olympi,
479 unde procul nubes, quo nulla tonitrua durant.
480 excepit resonis clamorem vallibus Haemus
481 Peliacisque dedit rursus geminare cavernis,
482 Pindus agit fremitus Pangaeaque saxa resultant
483 Oetaeaeque gemunt rupes, vocesque furoris
484 expavere sui tota tellure relatas.
485 spargitur innumerum diversis missile votis:
486 vulnera pars optat, pars terrae figere tela
487 ac puras servare manus. rapit omnia casus
488 atque incerta facit quos vult fortuna nocentes.
489 tunc et Ityraei Medique Arabesque soluti,
490 arcu turba minax, nusquam rexere sagittas,
491 sed petitur solus qui campis inminet aer;
492 inde cadunt mortes. sceleris sed crimine nullo
493 externum maculant chalybem: stetit omne coactum
494 circa pila nefas. ferro subtexitur aether
495 noxque super campos telis conserta pependit.
496 set quota pars cladis iaculis ferroque volanti
497 exacta est! odiis solus civilibus ensis
498 sufficit, et dextras Romana in viscera ducit.
499 Pompei densis acies stipata catervis
500 iunxerat in seriem nexis umbonibus arma,
501 vixque habitura locum dextras ac tela movendi
502 constiterat gladiosque suos conpressa timebat.
503 praecipiti cursu vaesanum Caesaris agmen
504 in densos agitur cuneos, perque arma, per hostem
505 quaerit iter. qua torta graves lorica catenas
506 opponit tutoque latet sub tegmine pectus,
507 hac quoque perventum est ad viscera, totque per arma
508 extremum est quod quisque ferit. civilia bella
509 una acies patitur, gerit altera; frigidus inde
510 stat gladius, calet omne nocens a Caesare ferrum.
511 nec Fortuna diu rerum tot pondera vertens
512 abstulit ingentis fato torrente ruinas.
513 ut primum toto diduxit cornua campo
514 Pompeianus eques bellique per ultima fudit,
515 sparsa per extremos levis armatura maniplos
516 insequitur saevasque manus inmittit in hostem:
517 illic quaeque suo miscet gens proelia telo,
518 Romanus cunctis petitur cruor; inde sagittae,
519 inde faces et saxa volant spatioque solutae
520 aeris et calido liquefactae pondere glandes;
521 cum Caesar, metuens ne frons sibi prima labaret
522 incursu, tenet obliquas post signa cohortes,
523 inque latus belli, qua se vagus hostis agebat,
524 emittit subitum non motis cornibus agmen.
525 inmemores pugnae nulloque pudore timendi
526 praecipites fecere palam civilia bella
527 non bene barbaricis umquam commissa catervis.
528 ut primum sonipes transfixus pectora ferro
529 in caput effusi calcavit membra regentis,
530 omnis eques cessit campis, glomerataque nubes
531 in sua conversis praeceps ruit agmina frenis.
532 perdidit inde modum caedes, ac nulla secutast
533 pugna, sed hinc iugulis, hinc ferro bella geruntur;
534 nec valet haec acies tantum prosternere quantum
535 inde perire potest. utinam, Pharsalia, campis
536 sufficiat cruor iste tuis, quem barbara fundunt
537 pectora; non alio mutentur sanguine fontes;
538 hic numerus totos tibi vestiat ossibus agros.
539 aut, si Romano conpleri sanguine mavis,
540 istis parce precor; vivant Galataeque Syrique,
541 Cappadoces Gallique extremique orbis Hiberi,
542 Armenii, Cilices; nam post civilia bella
543 hic populus Romanus erit. semel ortus in omnis
544 it timor, et fatis datus est pro Caesare cursus.
545 ventum erat ad robur Magni mediasque catervas.
546 quod totos errore vago perfuderat agros
547 constitit hic bellum, fortunaque Caesaris haesit.
548 non illic regum auxiliis collecta iuventus
549 bella gerit ferrumque manus movere rogatae:
550 ille locus fratres habuit, locus ille parentis.
551 hic furor, hic rabies, hic sunt tua crimina, Caesar.
552 hanc fuge, mens, partem belli tenebrisque relinque,
553 nullaque tantorum discat me vate malorum,
554 quam multum bellis liceat civilibus, aetas.
555 a potius pereant lacrimae pereantque querellae:
556 quidquid in hac acie gessisti, Roma, tacebo.
557 hic Caesar, rabies populis stimulusque furorum,
558 nequa parte sui pereat scelus, agmina circum
559 it vagus atque ignes animis flagrantibus addit.
560 inspicit et gladios, qui toti sanguine manent,
561 qui niteant primo tantum mucrone cruenti,
562 quae presso tremat ense manus, quis languida tela,
563 quis contenta ferat, quis praestet bella iubenti,
564 quem pugnare iuvet, quis vultum cive perempto
565 mutet; obit latis proiecta cadavera campis;
566 vulnera multorum totum fusura cruorem
567 opposita premit ipse manu. quacumque vagatur,
568 sanguineum veluti quatiens Bellona flagellum
569 Bistonas aut Mavors agitans si verbere saevo
570 Palladia stimulet turbatos aegide currus,
571 nox ingens scelerum est; caedes oriuntur et instar
572 inmensae vocis gemitus, et pondere lapsi
573 pectoris arma sonant confractique ensibus enses.
574 ipse manu subicit gladios ac tela ministrat
575 adversosque iubet ferro confundere vultus,
576 promovet ipse acies, inpellit terga suorum,
577 verbere conversae cessantis excitat hastae,
578 in plebem vetat ire manus monstratque senatum:
579 scit cruor imperii qui sit, quae viscera rerum,
580 unde petat Romam, libertas ultima mundi
581 quo steterit ferienda loco. permixta secundo
582 ordine nobilitas venerandaque corpora ferro
583 urguentur; caedunt Lepidos caeduntque Metellos
584 Corvinosque simul Torquataque nomina, rerum
585 saepe duces summosque hominum te, Magne, remoto.
586 illic plebeia contectus casside vultus
587 ignotusque hosti quod ferrum, Brute, tenebas!
588 o decus imperii, spes o suprema senatus,
589 extremum tanti generis per saecula nomen,
590 ne rue per medios nimium temerarius hostis,
591 nec tibi fatales admoveris ante Philippos,
592 Thessalia periture tua. nil proficis istic
593 Caesaris intentus iugulo: nondum attigit arcem,
594 iuris et humani columen, quo cuncta premuntur,
595 egressus meruit fatis tam nobile letum.
596 vivat et, ut Bruti procumbat victima, regnet.
597 hic patriae perit omne decus: iacet aggere magno
598 patricium campis non mixta plebe cadaver.
599 mors tamen eminuit clarorum in strage virorum
600 pugnacis Domiti, quem clades fata per omnis
601 ducebant: nusquam Magni fortuna sine illo
602 succubuit. victus totiens a Caesare salva
603 libertate perit: tunc mille in vulnera laetus
604 labitur ac venia gaudet caruisse secunda.
605 viderat in crasso versantem sanguine membra
606 Caesar, et increpitans 'iam Magni deseris arma,
607 successor Domiti; sine te iam bella geruntur'
608 dixerat. ast illi suffecit pectora pulsans
609 spiritus in vocem morientiaque ora resolvit.
610 'non te funesta scelerum mercede potitum
611 sed dubium fati, Caesar, generoque minorem
612 aspiciens Stygias Magno duce liber ad umbras
613 et securus eo: te, saevo Marte subactum,
614 Pompeioque gravis poenas nobisque daturum,
615 cum moriar, sperare licet. ' non plura locutum
616 vita fugit, densaeque oculos vertere tenebrae.
617 inpendisse pudet lacrimas in funere mundi
618 mortibus innumeris, ac singula fata sequentem
619 quaerere letiferum per cuius viscera vulnus
620 exierit, quis fusa solo vitalia calcet,
621 ore quis adverso demissum faucibus ensem
622 expulerit moriens anima, quis corruat ictus,
623 quis steterit dum membra cadunt, qui pectore tela
624 transmittant aut quos campis adfixerit hasta,
625 quis cruor emissis perruperit aera venis
626 inque hostis cadat arma sui, quis pectora fratris
627 caedat et, ut notum possit spoliare cadaver,
628 abscisum longe mittat caput, ora parentis
629 quis laceret nimiaque probet spectantibus ira
630 quem iugulat non esse patrem. mors nulla querella
631 digna sua est, nullosque hominum lugere vacamus.
632 non istas habuit pugnae Pharsalia partes
633 quas aliae clades: illic per fata virorum,
634 per populos hic Roma perit; quod militis illic,
635 mors hic gentis erat: sanguis ibi fluxit Achaeus,
636 Ponticus, Assyrius; cunctos haerere cruores
637 Romanus campisque vetat consistere torrens.
638 maius ab hac acie quam quod sua saecula ferrent
639 vulnus habent populi; plus est quam vita salusque
640 quod perit: in totum mundi prosternimur aevum.
641 vincitur his gladiis omnis quae serviet aetas.
642 proxima quid suboles aut quid meruere nepotes
643 in regnum nasci? pavide num gessimus arma
644 teximus aut iugulos? alieni poena timoris
645 in nostra cervice sedet. post proelia natis
646 si dominum, Fortuna, dabas, et bella dedisses.
647 iam Magnus transisse deos Romanaque fata
648 senserat infelix, tota vix clade coactus
649 fortunam damnare suam. stetit aggere campi,
650 eminus unde omnis sparsas per Thessala rura
651 aspiceret clades, quae bello obstante latebant.
652 tot telis sua fata peti, tot corpora fusa
653 ac se tam multo pereuntem sanguine vidit.
654 nec, sicut mos est miseris, trahere omnia secum
655 mersa iuvat gentesque suae miscere ruinae:
656 ut Latiae post se vivat pars maxima turbae,
657 sustinuit dignos etiamnunc credere votis
658 caelicolas, vovitque, sui solacia casus.
659 'parcite, ' ait 'superi, cunctas prosternere gentes.
660 stante potest mundo Romaque superstite Magnus
661 esse miser. si plura iuvant mea vulnera, coniunx
662 est mihi, sunt nati: dedimus tot pignora fatis.
663 civiline parum est bello, si meque meosque
664 obruit? exiguae clades sumus orbe remoto?
665 omnia quid laceras? quid perdere cuncta laboras?
666 iam nihil est, Fortuna, meum. ' sic fatur et arma
667 signaque et adflictas omni iam parte catervas
668 circumit et revocat matura in fata ruentis
669 seque negat tanti. nec derat robur in enses
670 ire duci iuguloque pati vel pectore letum.
671 sed timuit, strato miles ne corpore Magni
672 non fugeret, supraque ducem procumberet orbis;
673 Caesaris aut oculis voluit subducere mortem.
674 nequiquam, infelix: socero spectare volenti
675 praestandum est ubicumque caput. sed tu quoque, coniunx,
676 causa fugae vultusque tui fatisque negatum
677 parte apsente mori. tum Magnum concitus aufert
678 a bello sonipes non tergo tela paventem
679 ingentisque animos extrema in fata ferentem.
680 non gemitus, non fletus erat, salvaque verendus
681 maiestate dolor, qualem te, Magne, decebat
682 Romanis praestare malis. non inpare vultu
683 aspicis Emathiam: nec te videre superbum
684 prospera bellorum nec fractum adversa videbunt;
685 quamque fuit laeto per tres infida triumphos
686 tam misero Fortuna minor. iam pondere fati
687 deposito securus abis; nunc tempora laeta
688 respexisse vacat, spes numquam inplenda recessit;
689 quid fueris nunc scire licet. fuge proelia dira
690 ac testare deos nullum, qui perstet in armis,
691 iam tibi, Magne, mori. ceu flebilis Africa damnis
692 et ceu Munda nocens Pharioque a gurgite clades,
693 sic et Thessalicae post te pars maxima pugnae
694 non iam Pompei nomen populare per orbem
695 nec studium belli, sed par quod semper habemus,
696 libertas et Caesar, erit; teque inde fugato
697 ostendit moriens sibi se pugnasse senatus.
698 nonne iuvat pulsum bellis cessisse nec istud
699 perspectasse nefas? spumantes caede catervas
700 respice, turbatos incursu sanguinis amnes,
701 et soceri miserere tui. quo pectore Romam
702 intrabit factus campis felicior istis?
703 quidquid in ignotis solus regionibus exul,
704 quidquid sub Phario positus patiere tyranno,
705 crede deis, longo fatorum crede favori,
706 vincere peius erat. prohibe lamenta sonare,
707 flere veta populos, lacrimas luctusque remitte.
708 tam mala Pompei quam prospera mundus adoret.
709 aspice securus vultu non supplice reges,
710 aspice possessas urbes donataque regna,
711 Aegypton Libyamque, et terras elige morti.
712 vidit prima tuae testis Larisa ruinae
713 nobile nec victum fatis caput. omnibus illa
714 civibus effudit totas per moenia vires
715 obvia ceu laeto: promittunt munera flentes,
716 pandunt templa, domos, socios se cladibus optant.
717 scilicet inmenso superest ex nomine multum,
718 teque minor solo cunctas inpellere gentes
719 rursus in arma potes rursusque in fata redire.
720 sed 'quid opus victo populis aut urbibus? ' inquit
721 'victori praestate fidem'. tu, Caesar, in alto
722 caedis adhuc cumulo patriae per viscera vadis,
723 at tibi iam populos donat gener. avehit inde
724 Pompeium sonipes; gemitus lacrimaeque secuntur
725 plurimaque in saevos populi convicia divos.
726 nunc tibi vera fides quaesiti, Magne, favoris
727 contigit ac fructus: felix se nescit amari.
728 Caesar, ut Hesperio vidit satis arva natare
729 sanguine, parcendum ferro manibusque suorum
730 iam ratus ut viles animas perituraque frustra
731 agmina permisit vitae. sed, castra fugatos
732 ne revocent pellatque quies nocturna pavorem,
733 protinus hostili statuit succedere vallo,
734 dum fortuna calet, dum conficit omnia terror,
735 non veritus grave ne fessis aut Marte subactis
736 hoc foret imperium. non magno hortamine miles
737 in praedam ducendus erat. 'victoria nobis
738 plena, viri: ' dixit 'superest pro sanguine merces,
739 quam monstrare meum est; neque enim donare vocabo
740 quod sibi quisque dabit. cunctis, en, plena metallis
741 castra patent; raptum Hesperiis e gentibus aurum
742 hic iacet Eoasque premunt tentoria gazas.
743 tot regum fortuna simul Magnique coacta
744 expectat dominos: propera praecedere, miles,
745 quos sequeris; quascumque tuas Pharsalia fecit
746 a victis rapiuntur opes. ' (nec plura locutus
747 inpulit amentes aurique cupidine caecos
748 ire super gladios supraque cadavera patrum
749 et caesos calcare duces.) quae fossa, quis agger
750 sustineat pretium belli scelerumque petentis?
751 scire ruunt, quanta fuerint mercede nocentes.
752 invenere quidem spoliato plurima mundo
753 bellorum in sumptus congestae pondera massae,
754 sed non inplevit cupientis omnia mentes.
755 quidquid fodit Hiber, quidquid Tagus expulit auri,
756 quod legit dives summis Arimaspus harenis,
757 ut rapiant, parvo scelus hoc venisse putabunt.
758 cum sibi Tarpeias victor desponderit arces,
759 cum spe Romanae promiserit omnia praedae,
760 decipitur quod castra rapit. capit inpia plebes
761 caespite patricio somnos, stratumque cubile
762 regibus infandus miles premit, inque parentum
763 inque toris fratrum posuerunt membra nocentes.
764 quos agitat vaesana quies, somnique furentes
765 Thessalicam miseris versant in pectore pugnam.
766 invigilat cunctis saevum scelus, armaque tota
767 mente agitant, capuloque manus absente moventur.
768 ingemuisse putem campos, terramque nocentem
769 inspirasse animas, infectumque aera totum
770 manibus et superam Stygia formidine noctem.
771 exigit a meritis tristes victoria poenas,
772 sibilaque et flammas infert sopor. umbra perempti
773 civis adest; sua quemque premit terroris imago:
774 ille senum vultus, iuvenum videt ille figuras,
775 hunc agitant totis fraterna cadavera somnis,
776 pectore in hoc pater est, omnes in Caesare manes.
777 haud alios nondum Scythica purgatus in ara
778 Eumenidum vidit vultus Pelopeus Orestes,
779 nec magis attonitos animi sensere tumultus,
780 cum fureret, Pentheus aut, cum desisset, Agaue.
781 hunc omnes gladii, quos aut Pharsalia vidit
782 aut ultrix visura dies stringente senatu,
783 illa nocte premunt, hunc infera monstra flagellant.
784 et quantum poenae misero mens conscia donat,
785 quod Styga, quod manes ingestaque Tartara somnis
786 Pompeio vivente videt! tamen omnia passo,
787 postquam clara dies Pharsalica damna retexit,
788 nulla loci facies revocat feralibus arvis
789 haerentis oculos. cernit propulsa cruore
790 flumina et excelsos cumulis aequantia colles
791 corpora, sidentis in tabem spectat acervos
792 et Magni numerat populos, epulisque patur
793 ille locus, vultus ex quo faciesque iacentum
794 agnoscat. iuvat Emathiam non cernere terram
795 et lustrare oculis campos sub clade latentes.
796 fortunam superosque suos in sanguine cernit.
797 ac, ne laeta furens scelerum spectacula perdat,
798 invidet igne rogi miseris, caeloque nocenti
799 ingerit Emathiam. non illum Poenus humator
800 consulis et Libyca succensae lampade Cannae
801 conpellunt hominum ritus ut servet in hoste,
802 sed meminit nondum satiata caedibus ira
803 cives esse suos. petimus non singula busta
804 discretosque rogos: unum da gentibus ignem,
805 non interpositis urantur corpora flammis;
806 aut, generi si poena iuvat, nemus extrue Pindi,
807 erige congestas Oetaeo robore silvas,
808 Thessalicam videat Pompeius ab aequore flammam.
809 nil agis hac ira: tabesne cadavera solvat
810 an rogus, haud refert; placido natura receptat
811 cuncta sinu, finemque sui sibi corpora debent.
812 hos, Caesar, populos si nunc non usserit ignis,
813 uret cum terris, uret cum gurgite ponti.
814 communis mundo superest rogus ossibus astra
815 mixturus. quocumque tuam fortuna vocabit,
816 hae quoque sunt animae: non altius ibis in auras,
817 non meliore loco Stygia sub nocte iacebis.
818 libera fortunae mors est; capit omnia tellus
819 quae genuit; caelo tegitur qui non habet urnam.
820 tu, cui dant poenas inhumato funere gentes,
821 quid fugis hanc cladem? quid olentis deseris agros?
822 has trahe, Caesar, aquas, hoc, si potes, utere caelo.
823 sed tibi tabentes populi Pharsalica rura
824 eripiunt camposque tenent victore fugato.
825 non solum Haemonii funesta ad pabula belli
826 Bistonii venere lupi tabemque cruentae
827 caedis odorati Pholoen liquere leones.
828 tunc ursae latebras, obscaeni tecta domosque
829 deseruere canes, et quidquid nare sagaci
830 aera non sanum motumque cadavere sentit.
831 iamque diu volucres civilia castra secutae
832 conveniunt. vos, quae Nilo mutare soletis
833 Threicias hiemes, ad mollem serius Austrum
834 istis, aves. numquam tanto se vulture caelum
835 induit aut plures presserunt aera pinnae.
836 omne nemus misit volucres omnisque cruenta
837 alite sanguineis stillavit roribus arbor.
838 saepe super vultus victoris et inpia signa
839 aut cruor aut alto defluxit ab aethere tabes
840 membraque deiecit iam lassis unguibus ales.
841 sic quoque non omnis populus pervenit ad ossa
842 inque feras discerptus abit; non intima curant
843 viscera nec totas avidae sorbere medullas:
844 degustant artus. Latiae pars maxima turbae
845 fastidita iacet; quam sol nimbique diesque
846 longior Emathiis resolutam miscuit arvis.
847 Thessalia, infelix, quo tantum crimine, tellus,
848 laesisti superos, ut te tot mortibus unam,
849 tot scelerum fatis premerent? quod sufficit aevum
850 inmemor ut donet belli tibi damna vetustas?
851 quae seges infecta surget non decolor herba?
852 quo non Romanos violabis vomere manes?
853 ante novae venient acies, scelerique secundo
854 praestabis nondum siccos hoc sanguine campos.
855 omnia maiorum vertamus busta licebit,
856 et stantis tumulos et qui radice vetusta
857 effudere suas victis conpagibus urnas,
858 plus cinerum Haemoniae sulcis telluris aratur
859 pluraque ruricolis feriuntur dentibus ossa.
860 nullus ab Emathio religasset litore funem
861 navita, nec terram quisquam movisset arator,
862 Romani bustum populi, fugerentque coloni
863 umbrarum campos, gregibus dumeta carerent,
864 nullusque auderet pecori permittere pastor
865 vellere surgentem de nostris ossibus herbam,
866 ac, velut inpatiens hominum vel solis iniqui
867 limite vel glacie, nuda atque ignota iaceres,
868 si non prima nefas belli sed sola tulisses.
869 o superi, liceat terras odisse nocentis.
870 quid totum premitis, quid totum absolvitis orbem?
871 Hesperiae clades et flebilis unda Pachyni
872 et Mutina et Leucas puros fecere Philippos.
Liber VIII
1 Iam super Herculeas fauces nemorosaque Tempe
2 Haemoniae deserta petens dispendia silvae
3 cornipedem exhaustum cursu stimulisque negantem
4 Magnus agens incerta fugae vestigia turbat
5 inplicitasque errore vias. pavet ille fragorem
6 motorum ventis nemorum, comitumque suorum
7 qui post terga redit trepidum laterique timentem
8 exanimat. quamvis summo de culmine lapsus
9 nondum vile sui pretium scit sanguinis esse,
10 seque, memor fati, tantae mercedis habere
11 credit adhuc iugulum, quantam pro Caesaris ipse
12 avolsa cervice daret. deserta sequentem
13 non patitur tutis fatum celare latebris
14 clara viri facies. multi, Pharsalica castra
15 cum peterent nondum fama prodente ruinas,
16 occursu stupuere ducis vertigine rerum
17 attoniti, cladisque suae vix ipse fidelis
18 auctor erat. gravis est Magno quicumque malorum
19 testis adest. cunctis ignotus gentibus esse
20 mallet et obscuro tutus transire per urbes
21 nomine; sed poenas longi Fortuna favoris
22 exigit a misero, quae tanto pondere famae
23 res premit adversas fatisque prioribus urguet.
24 nunc festinatos nimium sibi sentit honores
25 actaque lauriferae damnat Sullana iuventae,
26 nunc et Corycias classes et Pontica signa
27 deiectum meminisse piget. sic longius aevum
28 destruit ingentis animos et vita superstes
29 imperio. nisi summa dies cum fine bonorum
30 adfuit et celeri praevertit tristia leto,
31 dedecori est fortuna prior. quisquamne secundis
32 tradere se fatis audet nisi morte parata?
33 litora contigerat per quae Peneius amnis
34 Emathia iam clade rubens exibat in aequor.
35 inde ratis trepidum ventis ac fluctibus inpar,
36 flumineis vix tuta vadis, evexit in altum.
37 cuius adhuc remis quatitur Corcyra sinusque
38 Leucadii, Cilicum dominus terraeque Liburnae
39 exiguam vector pavidus correpsit in alnum.
40 conscia curarum secretae in litora Lesbi
41 flectere vela iubet, qua tunc tellure latebas
42 maestior, in mediis quam si, Cornelia, campis
43 Emathiae stares. tristis praesagia curas
44 exagitant, trepida quatitur formidine somnus,
45 Thessaliam nox omnis habet; tenebrisque remotis
46 rupis in abruptae scopulos extremaque curris
47 litora; prospiciens fluctus nutantia longe
48 semper prima vides venientis vela carinae,
49 quaerere nec quicquam de fato coniugis audes.
50 en ratis, ad vestros quae tendit carbasa portus!
51 quid ferat ignoras, et nunc tibi summa pavoris
52 nuntius armorum tristis rumorque sinister.
53 victus adest coniunx. quid perdis tempora luctus?
54 cum possis iam flere times. tum puppe propinqua
55 prosiluit crimenque deum crudele notavit,
56 deformem pallore ducem vultusque prementem
57 canitiem atque atro squalentis pulvere vestes.
58 obvia nox miserae caelum lucemque tenebris
59 abstulit atque animam clausit dolor; omnia nervis
60 membra relicta labant, riguerunt corda, diuque
61 spe mortis decepta iacet. iam fune ligato
62 litoribus lustrat vacuas Pompeius harenas.
63 quem postquam propius famulae videre fideles,
64 non ultra gemitus tacitos incessere fatum
65 permisere sibi, frustraque attollere terra
66 semianimem conantur eram; quam pectore Magnus
67 ambit et astrictos refovet conplexibus artus.
68 coeperat in summum revocato sanguine corpus
69 Pompei sentire manus maestamque mariti
70 posse pati faciem: prohibet succumbere fatis
71 Magnus et inmodicos castigat voce dolores.
72 'nobile cur robur fortunae vulnere primo
73 femina tantorum titulis insignis auorum
74 frangis? habes aditum mansurae in saecula famae.
75 laudis in hoc sexu non legum iura nec arma,
76 unica materia est coniunx miser. erige mentem,
77 et tua cum fatis pietas decertet, et ipsum
78 quod sum victus ama. nunc sum tibi gloria maior,
79 a me quod fasces et quod pia turba senatus
80 tantaque discessit regum manus. incipe Magnum
81 sola sequi. deformis adhuc vivente marito
82 summus et augeri vetitus dolor: ultima debet
83 esse fides lugere virum. tu nulla tulisti
84 bello damna meo: vivit post proelia Magnus
85 sed fortuna perit. quod defles, illud amasti. '
86 vocibus his correpta viri vix aegra levavit
87 membra solo talis gemitu rumpente querellas:
88 'o utinam in thalamos invisi Caesaris issem
89 infelix coniunx et nulli laeta marito.
90 bis nocui mundo: me pronuba ducit Erinys
91 Crassorumque umbrae, devotaque manibus illis
92 Assyrios in castra tuli civilia casus,
93 praecipitesque dedi populos cunctosque fugavi
94 a causa meliore deos. o maxime coniunx,
95 o thalamis indigne meis, hoc iuris habebat
96 in tantum fortuna caput? cur inpia nupsi,
97 si miserum factura fui? nunc accipe poenas,
98 sed quas sponte luam: quo sit tibi mollius aequor,
99 certa fides regum totusque paratior orbis,
100 sparge mari comitem. mallem felicibus armis
101 dependisse caput: nunc clades denique lustra,
102 Magne, tuas. ubicumque iaces civilibus armis
103 nostros ulta toros, ades huc atque exige poenas,
104 Iulia crudelis, placataque paelice caesa
105 Magno parce tuo. ' sic fata iterumque refusa
106 coniugis in gremium cunctorum lumina solvit
107 in lacrimas. duri flectuntur pectora Magni,
108 siccaque Thessalia confudit lumina Lesbos.
109 tunc Mytilenaeum pleno iam litore vulgus
110 adfatur Magnum. 'si maxima gloria nobis
111 semper erit tanti pignus servasse mariti,
112 tu quoque devotos sacro tibi foedere muros
113 oramus sociosque lares dignere vel una
114 nocte tua: fac, Magne, locum, quem cuncta revisant
115 saecula, quem veniens hospes Romanus adoret.
116 nulla tibi subeunda magis sunt moenia victo:
117 omnia victoris possunt sperare favorem,
118 haec iam crimen habent. quid, quod iacet insula ponto,
119 Caesar eget ratibus? procerum pars magna coibit
120 certa loci; noto reparandum est litore fatum.
121 accipe templorum cultus aurumque deorum;
122 accipe, si terris, si puppibus ista iuventus
123 aptior est; tota, quantum valet, utere Lesbo.
124 ?
125 hoc solum crimen meritae bene detrahe terrae,
126 ne nostram videare fidem felixque secutus
127 et damnasse miser. ' tali pietate virorum
128 laetus in adversis et mundi nomine gaudens
129 esse fidem 'nullum toto mihi' dixit 'in orbe
130 gratius esse solum non parvo pignore vobis
131 ostendi: tenuit nostros hac obside Lesbos
132 adfectus; hic sacra domus carique penates,
133 hic mihi Roma fuit. non ulla in litora puppem
134 ante dedi fugiens, saevi cum Caesaris iram
135 iam scirem meritam servata coniuge Lesbon,
136 non veritus tantam veniae committere vobis
137 materiam. sed iam satis est fecisse nocentis:
138 fata mihi totum mea sunt agitanda per orbem.
139 heu nimium felix aeterno nomine Lesbos,
140 sive doces populos regesque admittere Magnum,
141 seu praestas mihi sola fidem. nam quaerere certum est,
142 fas quibus in terris, ubi sit scelus. accipe, numen
143 siquod adhuc mecum es, votorum extrema meorum:
144 da similis Lesbo populos, qui Marte subactum
145 non intrare suos infesto Caesare portus,
146 non exire vetent. ' dixit, maestamque carinae
147 inposuit comitem. cunctos mutare putares
148 tellurem patriaeque solum: sic litore toto
149 plangitur, infestae tenduntur in aethera dextrae.
150 Pompeiumque minus, cuius fortuna dolorem
151 moverat, ast illam, quam toto tempore belli
152 ut civem videre suam, discedere cernens
153 ingemuit populus; quam vix, si castra mariti
154 victoris peteret, siccis dimittere matres
155 iam poterant oculis: tanto devinxit amore
156 hos pudor, hos probitas castique modestia vultus,
157 quod summissa nimis, nulli gravis hospita turbae,
158 stantis adhuc fati vixit quasi coniuge victo.
159 iam pelago medios Titan demissus ad ignes
160 nec quibus abscondit nec siquibus exerit orbem
161 totus erat. vigiles Pompei pectore curae
162 nunc socias adeunt Romani foederis urbes
163 et varias regum mentes, nunc invia mundi
164 arva super nimios soles Austrumque iacentis.
165 saepe labor maestus curarum odiumque futuri
166 proiecit fessos incerti pectoris aestus,
167 rectoremque ratis de cunctis consulit astris,
168 unde notet terras, quae sit mensura secandi
169 aequoris in caelo, Syriam quo sidere servet
170 aut quotus in Plaustro Libyam bene derigat ignis.
171 doctus ad haec fatur taciti servator Olympi
172 'signifero quaecumque fluunt labentia caelo,
173 numquam stante polo miseros fallentia nautas,
174 sidera non sequimur, sed, qui non mergitur undis
175 axis inocciduus gemina clarissimus Arcto,
176 ille regit puppes. hic cum mihi semper in altum
177 surget et instabit summis minor Ursa ceruchis,
178 Bosporon et Scythiae curvantem litora Pontum
179 spectamus. quidquid descendet ab arbore summa
180 Arctophylax propiorque mari Cynosura feretur,
181 in Syriae portus tendit ratis. inde Canopos
182 excipit, Australi caelo contenta vagari
183 stella, timens Borean: illa quoque perge sinistra
184 trans Pharon, in medio tanget ratis aequore Syrtim.
185 sed quo vela dari, quo nunc pede carbasa tendi
186 nostra iubes? ' dubio contra cui pectore Magnus
187 'hoc solum toto' respondit 'in aequore serva,
188 ut sit ab Emathiis semper tua longius oris
189 puppis et Hesperiam pelago caeloque relinquas:
190 cetera da ventis. comitem pignusque recepi
191 depositum: tum certus eram quae litora vellem,
192 nunc portum fortuna dabit'. sic fatur; at ille
193 iusto vela modo pendentia cornibus aequis
194 torsit et in laevum puppim dedit, utque secaret
195 quas Asinae cautes et quas Chios asperat undas
196 hos dedit in proram, tenet hos in puppe rudentes.
197 aequora senserunt motus aliterque secante
198 iam pelagus rostro nec idem spectante carina
199 mutavere sonum. non sic moderator equorum,
200 dexteriore rota laevum cum circumit axem,
201 cogit inoffensae currus accedere metae.
202 ostendit terras Titan et sidera texit.
203 sparsus ab Emathia fugit quicumque procella,
204 adsequitur Magnum; primusque a litore Lesbi
205 occurrit gnatus, procerum mox turba fidelis.
206 nam neque deiecto fatis acieque fugato
207 abstulerat Magno reges fortuna ministros:
208 terrarum dominos et sceptra Eoa tenentis
209 exul habet comites. iubet ire in devia mundi
210 Deiotarum, qui sparsa ducis vestigia legit.
211 'quando' ait 'Emathiis amissus cladibus orbis,
212 qua Romanus erat, superest, fidissime regum,
213 Eoam temptare fidem populosque bibentis
214 Euphraten et adhuc securum a Caesare Tigrim.
215 ne pigeat Magno quaerentem fata remotas
216 Medorum penetrare domos Scythicosque recessus
217 et totum mutare diem, vocesque superbo
218 Arsacidae perferre meas: "si foedera nobis
219 prisca manent mihi per Latium iurata Tonantem,
220 per vestros astricta magos, inplete pharetras
221 Armeniosque arcus Geticis intendite nervis,
222 si vos, o Parthi, peterem cum Caspia claustra
223 et sequerer duros aeterni Martis Alanos,
224 passus Achaemeniis late decurrere campis
225 in tutam trepidos numquam Babylona coegi.
226 arva super Cyri Chaldaeique ultima regni,
227 qua rapidus Ganges et qua Nysaeus Hydaspes
228 accedunt pelago, Phoebi surgentis ab igne
229 iam propior quam Persis eram: tamen omnia vincens
230 sustinui nostris vos tantum desse triumphis,
231 solusque e numero regum telluris Eoae
232 ex aequo me Parthus adit. nec munere Magni
233 stant semel Arsacidae; quis enim post vulnera cladis
234 Assyriae iustas Latii conpescuit iras?
235 tot meritis obstricta meis nunc Parthia ruptis
236 excedat claustris vetitam per saecula ripam
237 Zeugmaque Pellaeum. Pompeio vincite, Parthi,
238 vinci Roma volet. "' regem parere iubenti
239 ardua non piguit, positisque insignibus aulae
240 egreditur famulo raptos indutus amictus.
241 in dubiis tutum est inopem simulare tyranno;
242 quanto igitur mundi dominis securius aevum
243 verus pauper agit! dimisso in litore rege
244 ipse per Icariae scopulos, Ephesonque relinquens
245 et placidi Colophona maris, spumantia parvae
246 radit saxa Sami; spirat de litore Coo
247 aura fluens; Cnidon inde fugit claramque relinquit
248 sole Rhodon magnosque sinus Telmessidos undae
249 conpensat medio pelagi. Pamphylia puppi
250 occurrit tellus, nec se committere muris
251 ausus adhuc ullis te primum, parva Phaseli,
252 Magnus adit; nam te metui vetat incola rarus
253 exhaustaeque domus populis, maiorque carinae
254 quam tua turba fuit. tendens hinc carbasa rursus
255 iam Taurum Tauroque videt Dipsunta cadentem.
256 crederet hoc Magnus, pacem cum praestitit undis,
257 et sibi consultum? Cilicum per litora tutus
258 parva puppe fugit. sequitur pars magna senatus
259 ad profugum collecta ducem; parvisque Syhedris,
260 quo portu mittitque rates recipitque Selinus,
261 in procerum coetu tandem maesta ora resolvit
262 vocibus his Magnus: 'comites bellique fugaeque
263 atque instar patriae, quamvis in litore nudo,
264 in Cilicum terra, nullis circumdatus armis
265 consultem rebusque novis exordia quaeram,
266 ingentis praestate animos. non omnis in arvis
267 Emathiis cecidi, nec sic mea fata premuntur
268 ut nequeam relevare caput cladesque receptas
269 excutere. an Libycae Marium potuere ruinae
270 erigere in fasces et plenis reddere fastis,
271 me pulsum leviore manu fortuna tenebit?
272 mille meae Graio volvuntur in aequore puppes,
273 mille duces; sparsit potius Pharsalia nostras
274 quam subvertit opes. sed me vel sola tueri
275 fama potest rerum toto quas gessimus orbe
276 et nomen quod mundus amat. vos pendite regna
277 viribus atque fide, Libyam Parthosque Pharonque,
278 quemnam Romanis deceat succurrere rebus.
279 ast ego curarum vobis arcana mearum
280 expromam mentisque meae quo pondera vergant.
281 aetas Niliaci nobis suspecta tyranni est,
282 ardua quippe fides robustos exigit annos.
283 hinc anceps dubii terret sollertia Mauri;
284 namque memor generis Carthaginis inpia proles
285 inminet Hesperiae, multusque in pectore vano est
286 Hannibal, obliquo maculat qui sanguine regnum
287 et Numidas contingit avos. iam supplice Varo
288 intumuit viditque loco Romana secundo.
289 quare agite Eoum, comites, properemus in orbem.
290 dividit Euphrates ingentem gurgite mundum
291 Caspiaque inmensos seducunt claustra recessus,
292 et polus Assyrias alter noctesque diesque
293 vertit, et abruptum est nostro mare discolor unda
294 Oceanusque suus. regnandi sola voluptas.
295 celsior in campo sonipes et fortior arcus,
296 nec puer aut senior letalis tendere nervos
297 segnis, et a nulla mors est incerta sagitta.
298 primi Pellaeas arcu fregere sarisas
299 Bactraque Medorum sedem murisque superbam
300 Assyrias Babylona domos. nec pila timentur
301 nostra nimis Parthis, audentque in bella venire
302 experti Scythicas Crasso pereunte pharetras.
303 spicula nec solo spargunt fidentia ferro,
304 stridula sed multo saturantur tela veneno;
305 vulnera parva nocent fatumque in sanguine summo est.
306 o utinam non tanta mihi fiducia saevis
307 esset in Arsacidis! fatis nimis aemula nostris
308 fata movent Medos, multumque in gente deorum est.
309 effundam populos alia tellure revolsos
310 excitosque suis inmittam sedibus ortus.
311 quod si nos Eoa fides et barbara fallent
312 foedera, vulgati supra commercia mundi
313 naufragium fortuna ferat: non regna precabor
314 quae feci. sat magna feram solacia mortis
315 orbe iacens alio, nihil haec in membra cruente,
316 nil socerum fecisse pie. sed, cuncta revolvens
317 vitae fata meae, semper venerabilis illa
318 orbis parte fui, quantus Maeotida supra,
319 quantus apud Tanain toto conspectus in ortu!
320 quas magis in terras nostrum felicibus actis
321 nomen abit, aut unde redi maiore triumpho?
322 Roma, fave coeptis; quid enim tibi laetius umquam
323 praestiterint superi, quam, si civilia Partho
324 milite bella geras, tantam consumere gentem
325 et nostris miscere malis? cum Caesaris arma
326 concurrent Medis, aut me fortuna necesse est
327 vindicet aut Crassos. ' sic fatus murmure sensit
328 consilium damnasse viros; quos Lentulus omnis
329 virtutis stimulis et nobilitate dolendi
330 praecessit dignasque tulit modo consule voces.
331 'sicine Thessalicae mentem fregere ruinae?
332 una dies mundi damnavit fata? secundum
333 Emathiam lis tanta datur? iacet omne cruenti
334 vulneris auxilium? solos tibi, Magne, reliquit
335 Parthorum fortuna pedes? quid transfuga mundi,
336 terrarum totos tractus caelumque perosus,
337 aversosque polos alienaque sidera quaeris,
338 Chaldaeos culture focos et barbara sacra
339 Parthorum famulus? quid causa obtenditur armis
340 libertatis amor? miserum quid decipis orbem,
341 si servire potes? te, quem Romana regentem
342 horruit auditu, quem captos ducere reges
343 vidit ab Hyrcanis, Indoque a litore, silvis,
344 deiectum fatis, humilem fractumque videbit
345 ex tolletque animos Latium vaesanus in orbem
346 se simul et Romam Pompeio supplice mensus?
347 nil animis fatisque tuis effabere dignum:
348 exiget ignorans Latiae commercia linguae
349 ut lacrimis se, Magne, roges. patimurne pudoris
350 hoc vulnus, clades ut Parthia vindicet ante
351 Hesperias, quam Roma suas? civilibus armis
352 elegit te nempe ducem: quid vulnera nostra
353 in Scythicos spargis populos cladesque latentis?
354 quid Parthos transire doces? solacia tanti
355 perdit Roma mali, nullos admittere reges
356 sed civi servire suo? iuvat ire per orbem
357 ducentem saevas Romana in moenia gentes
358 signaque ab Euphrate cum Crassis capta sequentem?
359 qui solus regum fato celante favorem
360 defuit Emathiae, nunc tantas ille lacesset
361 auditi victoris opes aut iungere fata
362 tecum, Magne, volet? non haec fiducia genti est.
363 omnis, in Arctois populus quicumque pruinis
364 nascitur, indomitus bellis et mortis amator:
365 quidquid ad Eoos tractus mundique teporem
366 ibitur, emollit gentes clementia caeli.
367 illic et laxas vestes et fluxa virorum
368 velamenta vides. Parthus per Medica rura,
369 Sarmaticos inter campos effusaque plano
370 Tigridis arva solo, nulli superabilis hosti est
371 libertate fugae; sed non, ubi terra tumebit,
372 aspera conscendet montis iuga, nec per opacas
373 bella geret tenebras incerto debilis arcu,
374 nec franget nando violenti verticis amnem,
375 nec tota in pugna perfusus sanguine membra
376 exiget aestivum calido sub pulvere solem.
377 non aries illis, non ulla est machina belli
378 aut fossas inplere valent, Parthoque sequenti
379 murus erit quodcumque potest opstare sagittae.
380 pugna levis bellumque fugax turmaeque vagantes,
381 et melior cessisse loco quam pellere miles;
382 inlita tela dolis, nec Martem comminus usquam
383 ausa pati virtus, sed longe tendere nervos
384 et quo ferre velint permittere vulnera ventis.
385 ensis habet vires, et gens quaecumque virorum est
386 bella gerit gladiis. nam Medos proelia prima
387 exarmant vacuaque iubent remeare pharetra.
388 nulla manus illis, fiducia tota veneni est.
389 credis, Magne, viros, quos in discrimina belli
390 cum ferro misisse parum est? temptare pudendum
391 auxilium tanti est, toto divisus ut orbe
392 a terra moriare tua, tibi barbara tellus
393 incumbat, te parva tegant ac vilia busta,
394 invidiosa tamen Crasso quaerente sepulchrum?
395 sed tua sors levior, quoniam mors ultima poena est
396 nec metuenda viris. at non Cornelia letum
397 infando sub rege timet. num barbara nobis
398 est ignota Venus, quae ritu caeca ferarum
399 polluit innumeris leges et foedera taedae
400 coniugibus? thalamique patent secreta nefandi
401 inter mille nurus? epulis vaesana meroque
402 regia non ullis exceptos legibus audet
403 concubitus: tot femineis conplexibus unum
404 non lassat nox tota marem. iacuere sorores
405 in regum thalamis sacrataque pignora matres.
406 damnat apud gentes sceleris non sponte peracti
407 Oedipodionias infelix fabula Thebas:
408 Parthorum dominus quotiens sic sanguine mixto
409 nascitur Arsacides! cui fas inplere parentem,
410 quid rear esse nefas? proles tam clara Metelli
411 stabit barbarico coniunx millesima lecto.
412 quamquam non ulli plus regia, Magne, vacabit
413 saevitia stimulata Venus titulisque virorum;
414 nam, quo plura iuvent Parthum portenta, fuisse
415 hanc sciet et Crassi: ceu pridem debita fatis
416 Assyriis trahitur cladis captiva vetustae.
417 haereat Eoae vulnus miserabile sortis,
418 non solum auxilium funesto ab rege petisse
419 sed gessisse prius bellum civile pudebit.
420 nam quod apud populos crimen socerique tuumque
421 maius erit, quam quod vobis miscentibus arma
422 Crassorum vindicta perit? incurrere cuncti
423 debuerant in Bactra duces et, nequa vacarent
424 arma, vel Arctoum Dacis Rhenique catervis
425 imperii nudare latus, dum perfida Susa
426 in tumulos prolapsa ducum Babylonque iaceret.
427 Assyriae paci finem, Fortuna, precamur;
428 et, si Thessalia bellum civile peractum est,
429 ad Parthos qui vicit eat. gens unica mundi est
430 de qua Caesareis possim gaudere triumphis.
431 non tibi, cum primum gelidum transibis Araxen,
432 umbra senis maesti Scythicis confixa sagittis
433 ingeret has voces? "tu, quem post funera nostra
434 ultorem cinerum nudae speravimus umbrae,
435 ad foedus pacemque venis? " tum plurima cladis
436 occurrent monimenta tibi: quae moenia trunci
437 lustrarunt cervice duces, ubi nomina tanta
438 obruit Euphrates et nostra cadavera Tigris
439 detulit in terras ac reddidit. ire per ista
440 si potes, in media socerum quoque, Magne, sedentem
441 Thessalia placare potes. quin respicis orbem
442 Romanum? si regna times proiecta sub Austro
443 infidumque Iubam, petimus Pharon arvaque Lagi.
444 Syrtibus hinc Libycis tuta est Aegyptos, at inde
445 gurgite septeno rapidus mare summovet amnis.
446 terra suis contenta bonis, non indiga mercis
447 aut Iovis: in solo tanta est fiducia Nilo.
448 sceptra puer Ptolemaeus habet tibi debita, Magne,
449 tutelae commissa tuae. quis nominis umbram
450 horreat? innocua est aetas. ne iura fidemque
451 respectumque deum veteri speraveris aula;
452 nil pudet adsuetos sceptris: mitissima sors est
453 regnorum sub rege novo. ' non plura locutus
454 inpulit huc animos. quantum, spes ultima rerum,
455 libertatis habes! victa est sententia Magni.
456 tum Cilicum liquere solum Cyproque citatas
457 inmisere rates, nullas cui praetulit aras
458 undae diva memor Paphiae, si numina nasci
459 credimus aut quemquam fas est coepisse deorum.
460 haec ubi deseruit Pompeius litora, totos
461 emensus Cypri scopulos quibus exit in Austrum
462 inde maris vasti transverso vertitur aestu;
463 nec tenuit gratum nocturno lumine montem,
464 infimaque Aegypti pugnaci litora velo
465 vix tetigit, qua dividui pars maxima Nili
466 in vada decurrit Pelusia septimus amnis.
467 tempus erat quo Libra pares examinat horas,
468 non uno plus aequa die, noctique rependit
469 lux minor hibernae verni solacia damni.
470 conperit ut regem Casio se monte tenere,
471 flectit iter; nec Phoebus adhuc nec carbasa languent.
472 iam rapido speculator eques per litora cursu
473 hospitis adventu pavidam conpleverat aulam.
474 consilii vix tempus erat; tamen omnia monstra
475 Pellaeae coiere domus, quos inter Acoreus
476 iam placidus senio fractisque modestior annis
477 (hunc genuit custos Nili crescentis in arva
478 Memphis vana sacris; illo cultore deorum
479 lustra suae Phoebes non unus vixerat Apis)
480 consilii vox prima fuit, meritumque fidemque
481 sacraque defuncti iactavit pignora patris.
482 sed melior suadere malis et nosse tyrannos
483 ausus Pompeium leto damnare Pothinus
484 'ius et fas multos faciunt, Ptolemaee, nocentes;
485 dat poenas laudata fides, cum sustinet' inquit
486 'quos fortuna premit. fatis accede deisque,
487 et cole felices, miseros fuge. sidera terra
488 ut distant et flamma mari, sic utile recto.
489 sceptrorum vis tota perit, si pendere iusta
490 incipit, evertitque arces respectus honesti.
491 libertas scelerum est quae regna invisa tuetur
492 sublatusque modus gladiis. facere omnia saeve
493 non inpune licet, nisi cum facis. exeat aula
494 qui vult esse pius. virtus et summa potestas
495 non coeunt; semper metuet quem saeva pudebunt.
496 non inpune tuos Magnus contempserit annos,
497 qui te nec victos arcere a litore nostro
498 posse putat. neu nos sceptris privaverit hospes
499 pignora sunt propiora tibi: Nilumque Pharonque,
500 si regnare piget, damnatae redde sorori.
501 Aegypton certe Latiis tueamur ab armis.
502 quidquid non fuerit Magni dum bella geruntur,
503 nec victoris erit. toto iam pulsus ab orbe,
504 postquam nulla manet rerum fiducia, quaerit
505 cum qua gente cadat. rapitur civilibus umbris.
506 nec soceri tantum arma fugit: fugit ora senatus,
507 cuius Thessalicas saturat pars magna volucres,
508 et metuit gentes quas uno in sanguine mixtas
509 deseruit, regesque timet quorum omnia mersit,
510 Thessaliaeque reus nulla tellure receptus
511 sollicitat nostrum, quem nondum perdidit, orbem.
512 iustior in Magnum nobis, Ptolemaee, querellae
513 causa data est. quid sepositam semperque quietam
514 crimine bellorum maculas Pharon, arvaque nostra
515 victori suspecta facis? cur sola cadenti
516 haec placuit tellus, in quam Pharsalica fata
517 conferres poenasque tuas? iam crimen habemus
518 purgandum gladio. quod nobis sceptra senatus
519 te suadente dedit, votis tua fovimus arma.
520 hoc ferrum, quod fata iubent proferre, paravi
521 non tibi, sed victo; feriam tua viscera, Magne,
522 malueram soceri: rapimur quo cuncta feruntur.
523 tene mihi dubitas an sit violare necesse,
524 cum liceat? quae te nostri fiducia regni
525 huc agit, infelix? populum non cernis inermem
526 arvaque vix refugo fodientem mollia Nilo?
527 metiri sua regna decet viresque fateri.
528 tu, Ptolemaee, potes Magni fulcire ruinam,
529 sub qua Roma iacet? bustum cineresque movere
530 Thessalicos audes bellumque in regna vocare?
531 ante aciem Emathiam nullis accessimus armis:
532 Pompei nunc castra placent, quae deserit orbis?
533 nunc victoris opes et cognita fata lacessis?
534 adversis non desse decet, sed laeta secutos:
535 nulla fides umquam miseros elegit amicos. '
536 adsensere omnes sceleri. laetatur honore
537 rex puer insueto, quod iam sibi tanta iubere
538 permittant famuli. sceleri delectus Achillas,
539 perfida qua tellus Casiis excurrit harenis
540 et vada testantur iunctas Aegyptia Syrtes,
541 exiguam sociis monstri gladiisque carinam
542 instruit. o superi, Nilusne et barbara Memphis
543 et Pelusiaci tam mollis turba Canopi
544 hos animos? sic fata premunt civilia mundum?
545 sic Romana iacent? ullusne in cladibus istis
546 est locus Aegypto Phariusque admittitur ensis?
547 hanc certe servate fidem, civilia bella:
548 cognatas praestate manus externaque monstra
549 pellite, si meruit tam claro nomine Magnus
550 Caesaris esse nefas. tanti, Ptolemaee, ruinam
551 nominis haut metuis, caeloque tonante profanas
552 inseruisse manus, inpure ac semivir, audes?
553 non domitor mundi nec ter Capitolia curru
554 invectus regumque potens vindexque senatus
555 victorisque gener, Phario satis esse tyranno
556 quod poterat, Romanus erat: quid viscera nostra
557 scrutaris gladio? nescis, puer inprobe, nescis
558 quo tua sit fortuna loco: iam iure sine ullo
559 Nili sceptra tenes; cecidit civilibus armis
560 qui tibi regna dedit. iam vento vela negarat
561 Magnus et auxilio remorum infanda petebat
562 litora; quem contra non longa vecta biremi
563 appulerat scelerata manus, Magnoque patere
564 fingens regna Phari celsae de puppe carinae
565 in parvam iubet ire ratem, litusque malignum
566 incusat bimaremque vadis frangentibus aestum,
567 qui vetet externas terris adpellere classes.
568 quod nisi fatorum leges intentaque iussu
569 ordinis aeterni miserae vicinia mortis
570 damnatum leto traherent ad litora Magnum,
571 non ulli comitum sceleris praesagia derant:
572 quippe, fides si pura foret, si regia Magno
573 sceptrorum auctori vera pietate pateret,
574 venturum tota Pharium cum classe tyrannum.
575 sed cedit fatis classemque relinquere iussus
576 obsequitur, letumque iuvat praeferre timori.
577 ibat in hostilem praeceps Cornelia puppem,
578 hoc magis inpatiens egresso desse marito
579 quod metuit clades. 'remane, temeraria coniunx,
580 et tu, nate, precor, longeque a litore casus
581 expectate meos et in hac cervice tyranni
582 explorate fidem' dixit. sed surda vetanti
583 tendebat geminas amens Cornelia palmas.
584 'quo sine me crudelis abis? iterumne relinquor,
585 Thessalicis summota malis? numquam omine laeto
586 distrahimur miseri. poteras non flectere puppem,
587 cum fugeres alto, latebrisque relinquere Lesbi,
588 omnibus a terris si nos arcere parabas.
589 an tantum in fluctus placeo comes? ' haec ubi frustra
590 effudit, prima pendet tamen anxia puppe,
591 attonitoque metu nec quoquam avertere visus
592 nec Magnum spectare potest. stetit anxia classis
593 ad ducis eventum, metuens non arma nefasque
594 sed ne summissis precibus Pompeius adoret
595 sceptra sua donata manu. transire parantem
596 Romanus Pharia miles de puppe salutat
597 Septimius, qui, pro superum pudor, arma satelles
598 regia gestabat posito deformia pilo,
599 inmanis violentus atrox nullaque ferarum
600 mitior in caedes. quis non, Fortuna, putasset
601 parcere te populis, quod bello haec dextra vacaret
602 Thessaliaque procul tam noxia tela fugasses?
603 disponis gladios, nequo non fiat in orbe,
604 heu, facinus civile tibi. victoribus ipsis
605 dedecus et numquam superum caritura pudore
606 fabula, Romanus regi sic paruit ensis,
607 Pellaeusque puer gladio tibi colla recidit,
608 Magne, tuo. qua posteritas in saecula mittet
609 Septimium fama? scelus hoc quo nomine dicent
610 qui Bruti dixere nefas? iam venerat horae
611 terminus extremae, Phariamque ablatus in alnum
612 perdiderat iam iura sui. tum stringere ferrum
613 regia monstra parant. ut vidit comminus ensis,
614 involuit vultus atque, indignatus apertum
615 fortunae praebere, caput; tum lumina pressit
616 continuitque animam, nequas effundere voces
617 vellet et aeternam fletu corrumpere famam.
618 sed, postquam mucrone latus funestus Achillas
619 perfodit, nullo gemitu consensit ad ictum
620 respexitque nefas, servatque inmobile corpus,
621 seque probat moriens atque haec in pectore voluit:
622 'saecula Romanos numquam tacitura labores
623 attendunt, aevumque sequens speculatur ab omni
624 orbe ratem Phariamque fidem: nunc consule famae.
625 fata tibi longae fluxerunt prospera vitae:
626 ignorant populi, si non in morte probaris,
627 an scieris adversa pati. ne cede pudori
628 auctoremque dole fati: quacumque feriris,
629 crede manum soceri. spargant lacerentque licebit,
630 sum tamen, o superi, felix, nullique potestas
631 hoc auferre deo. mutantur prospera vita,
632 non fit morte miser. videt hanc Cornelia caedem
633 Pompeiusque meus: tanto patientius, oro,
634 claude, dolor, gemitus: gnatus coniunxque peremptum,
635 si mirantur, amant. ' talis custodia Magno
636 mentis erat, ius hoc animi morientis habebat.
637 at non tam patiens Cornelia cernere saevum,
638 quam perferre, nefas miserandis aethera conplet
639 vocibus. 'o coniunx, ego te scelerata peremi:
640 letiferae tibi causa morae fuit avia Lesbos,
641 et prior in Nili pervenit litora Caesar.
642 nam cui ius alii sceleris? sed, quisquis, in istud
643 a superis inmisse caput, vel Caesaris irae
644 vel tibi prospiciens, nescis, crudelis, ubi ipsa
645 viscera sint Magni: properas atque ingeris ictus
646 qua votum est victo. poenas non morte minores
647 pendat et ante meum videat caput. haud ego culpa
648 libera bellorum, quae matrum sola per undas
649 et per castra comes nullis absterrita fatis
650 victum, quod reges etiam timuere, recepi.
651 hoc merui, coniunx, in tuta puppe relinqui?
652 perfide, parcebas? te fata extrema petente
653 vita digna fui? moriar, nec munere regis.
654 aut mihi praecipitem, nautae, permittite saltum,
655 aut laqueum collo tortosque aptare rudentes,
656 aut aliquis Magno dignus comes exigat ensem.
657 Pompeio praestare potest quod Caesaris armis
658 inputet. o saevi, properantem in fata tenetis?
659 vivis adhuc, coniunx, et iam Cornelia non est
660 iuris, Magne, sui: prohibent accersere mortem;
661 servor victori. ' sic fata interque suorum
662 lapsa manus rapitur trepida fugiente carina.
663 at, Magni cum terga sonent et pectora ferro,
664 permansisse decus sacrae venerabile formae
665 iratamque deis faciem, nil ultima mortis
666 ex habitu vultuque viri mutasse fatentur
667 qui lacerum videre caput. nam saevus in ipso
668 Septimius sceleris maius scelus invenit actu,
669 ac retegit sacros scisso velamine vultus
670 semianimis Magni spirantiaque occupat ora
671 collaque in obliquo ponit languentia transtro.
672 tunc nervos venasque secat nodosaque frangit
673 ossa diu: nondum artis erat caput ense rotare.
674 at, postquam trunco cervix abscisa recessit,
675 vindicat hoc Pharius, dextra gestare, satelles.
676 degener atque operae miles Romane secundae,
677 Pompei diro sacrum caput ense recidis,
678 ut non ipse feras? o summi fata pudoris!
679 inpius ut Magnum nosset puer, illa verenda
680 regibus hirta coma et generosa fronte decora
681 caesaries conprensa manu est, Pharioque veruto,
682 dum vivunt vultus atque os in murmura pulsant
683 singultus animae, dum lumina nuda rigescunt,
684 suffixum caput est, quo numquam bella iubente
685 pax fuit; hoc leges Campumque et rostra movebat,
686 hac facie, Fortuna, tibi, Romana, placebas.
687 nec satis infando fuit hoc vidisse tyranno:
688 vult sceleris superesse fidem. tunc arte nefanda
689 summota est capiti tabes, raptoque cerebro
690 adsiccata cutis, putrisque effluxit ab alto
691 umor, et infuso facies solidata veneno est.
692 ultima Lageae stirpis perituraque proles,
693 degener incestae sceptris cessure sorori,
694 cum tibi sacrato Macedon servetur in antro
695 et regum cineres extructo monte quiescant,
696 cum Ptolemaeorum manes seriemque pudendam
697 pyramides claudant indignaque Mausolea,
698 litora Pompeium feriunt, truncusque vadosis
699 huc illuc iactatur aquis. adeone molesta
700 totum cura fuit socero servare cadaver?
701 hac Fortuna fide Magni tam prospera fata
702 pertulit, hac illum summo de culmine rerum
703 morte petit cladesque omnis exegit in uno
704 saeva die quibus inmunes tot praestitit annos,
705 Pompeiusque fuit qui numquam mixta videret
706 laeta malis, felix nullo turbante deorum
707 et nullo parcente miser; semel inpulit illum
708 dilata Fortuna manu. pulsatur harenis,
709 carpitur in scopulis hausto per vulnera fluctu,
710 ludibrium pelagi, nullaque manente figura
711 una nota est Magno capitis iactura revolsi.
712 ante tamen Pharias victor quam tangat harenas
713 Pompeio raptim tumulum fortuna paravit,
714 ne iaceat nullo vel ne meliore sepulchro.
715 e latebris pavidus decurrit ad aequora Cordus.
716 quaestor ab Icario Cinyreae litore Cypri
717 infaustus Magni fuerat comes. ille per umbras
718 ausus ferre gradum victum pietate timorem
719 conpulit ut mediis quaesitum corpus in undis
720 duceret ad terram traheretque in litora Magnum.
721 lucis maesta parum per densas Cynthia nubes
722 praebebat, cano sed discolor aequore truncus
723 conspicitur. tenet ille ducem conplexibus artis
724 eripiente mari; tunc victus pondere tanto
725 expectat fluctus pelagoque iuvante cadaver
726 inpellit. postquam sicco iam litore sedit,
727 incubuit Magno lacrimasque effudit in omne
728 vulnus, et ad superos obscuraque sidera fatur
729 'non pretiosa petit cumulato ture sepulchra
730 Pompeius, Fortuna, tuus, non pinguis ad astra
731 ut ferat e membris Eoos fumus odores,
732 ut Romana suum gestent pia colla parentem,
733 praeferat ut veteres feralis pompa triumphos,
734 ut resonent tristi cantu fora, totus ut ignes
735 proiectis maerens exercitus ambiat armis.
736 da vilem Magno plebei funeris arcam
737 quae lacerum corpus siccos effundat in ignes;
738 robora non desint misero nec sordidus ustor.
739 sit satis, o superi, quod non Cornelia fuso
740 crine iacet subicique facem conplexa maritum
741 imperat, extremo sed abest a munere busti
742 infelix coniunx nec adhuc a litore longe est.'
743 sic fatus parvos iuvenis procul aspicit ignes
744 corpus vile suis nullo custode cremantis.
745 inde rapit flammas semustaque robora membris
746 subducit. 'quaecumque es, ' ait 'neclecta nec ulli
747 cara tuo sed Pompeio felicior umbra,
748 quod iam conpositum violat manus hospita bustum,
749 da veniam: siquid sensus post fata relictumst,
750 cedis et ipsa rogo paterisque haec damna sepulchri,
751 teque pudet sparsis Pompei manibus uri.'
752 sic fatus plenusque sinus ardente favilla
753 pervolat ad truncum, qui fluctu paene relatus
754 litore pendebat. summas dimovit harenas
755 et collecta procul lacerae fragmenta carinae
756 exigua trepidus posuit scrobe. nobile corpus
757 robora nulla premunt, nulla strue membra recumbunt:
758 admotus Magnum, non subditus, accipit ignis.
759 ille sedens iuxta flammas 'o maxime' dixit
760 'ductor et Hesperii maiestas nominis una,
761 si tibi iactatu pelagi, si funere nullo
762 tristior iste rogus, manes animamque potentem
763 officiis averte meis: iniuria fati
764 hoc fas esse iubet; ne ponti belua quicquam,
765 ne fera, ne volucres, ne saevi Caesaris ira
766 audeat, exiguam, quantum potes, accipe flammam
767 Romana succense manu. fortuna recursus
768 si det in Hesperiam, non hac in sede quiescent
769 tam sacri cineres, sed te Cornelia, Magne,
770 accipiet nostraque manu transfundet in urnam.
771 interea parvo signemus litora saxo,
772 ut nota sit busti; siquis placare peremptum
773 forte volet plenos et reddere mortis honores,
774 inveniat trunci cineres et norit harenas
775 ad quas, Magne, tuum referat caput. ' haec ubi fatus,
776 excitat invalidas admoto fomite flammas.
777 carpitur et lentum Magnus destillat in ignem
778 tabe fovens bustum. sed iam percusserat astra
779 aurorae praemissa dies: ille ordine rupto
780 funeris attonitus latebras in litore quaerit.
781 quam metuis, demens, isto pro crimine poenam
782 quo te fama loquax omnis accepit in annos?
783 condita laudabit Magni socer inpius ossa:
784 i modo securus veniae fassusque sepulchrum
785 posce caput. cogit pietas inponere finem
786 officio. semusta rapit resolutaque nondum
787 ossa satis nervis et inustis plena medullis
788 aequorea restinguit aqua congestaque in unum
789 parva clausit humo. tunc, ne levis aura retectos
790 auferret cineres, saxo conpressit harenam,
791 nautaque ne bustum religato fune moveret
792 inscripsit sacrum semusto stipite nomen:
793 'hic situs est Magnus'. placet hoc, Fortuna, sepulchrum
794 dicere Pompei, quo condi maluit illum
795 quam terra caruisse socer? temeraria dextra,
796 cur obicis Magno tumulum manesque vagantis
797 includis? situs est qua terra extrema refuso
798 pendet in Oceano; Romanum nomen et omne
799 imperium Magno tumuli est modus: obrue saxa
800 crimine plena deum. si tota est Herculis Oete
801 et iuga tota vacant Bromio Nyseia, quare
802 unus in Aegypto Magni lapis? omnia Lagi
803 arva tenere potest, si nullo caespite nomen
804 haeserit. erremus populi cinerumque tuorum,
805 Magne, metu nullas Nili calcemus harenas.
806 quod si tam sacro dignaris nomine saxum
807 adde actus tantos monimentaque maxuma rerum,
808 adde trucis Lepidi motus Alpinaque bella
809 armaque Sertori revocato consule victa
810 et currus quos egit eques, commercia tuta
811 gentibus et pavidos Cilicas maris, adde subactam
812 barbariem gentesque vagas et quidquid in Euro
813 regnorum Boreaque iacet. dic semper ab armis
814 civilem repetisse togam, ter curribus actis
815 contentum multos patriae donasse triumphos.
816 quis capit haec tumulus? surgit miserabile bustum
817 non ullis plenum titulis, non ordine tanto
818 fastorum; solitumque legi super alta deorum
819 culmina et extructos spoliis hostilibus arcus
820 haud procul est ima Pompei nomen harena
821 depressum tumulo, quod non legat advena rectus,
822 quod nisi monstratum Romanus transeat hospes.
823 noxia civili tellus Aegyptia fato,
824 haud equidem inmerito Cumanae carmine vatis
825 cautum, ne Nili Pelusia tangeret ora
826 Hesperius miles ripasque aestate tumentis.
827 quid tibi, saeva, precer pro tanto crimine, tellus?
828 vertat aquas Nilus quo nascitur orbe retentus,
829 et steriles egeant hibernis imbribus agri,
830 totaque in Aethiopum putres solvaris harenas.
831 nos in templa tuam Romana accepimus Isim
832 semideosque canes et sistra iubentia luctus
833 et quem tu plangens hominem testaris Osirim;
834 tu nostros, Aegypte, tenes in pulvere manes.
835 tu quoque, cum saevo dederis iam templa tyranno,
836 nondum Pompei cineres, o Roma, petisti;
837 exul adhuc iacet umbra ducis. si saecula prima
838 victoris timuere minas, nunc excipe saltem
839 ossa tui Magni, si nondum subruta fluctu
840 invisa tellure sedent. quis busta timebit?
841 quis sacris dignam movisse verebitur umbram?
842 imperet hoc nobis utinam scelus et velit uti
843 nostro Roma sinu: satis o nimiumque beatus,
844 si mihi contingat manes transferre revolsos
845 Ausoniam, si tale ducis violare sepulchrum.
846 forsitan, aut sulco sterili cum poscere finem
847 a superis aut Roma volet feralibus Austris
848 ignibus aut nimiis aut terrae tecta moventi,
849 consilio iussuque deum transibis in urbem,
850 Magne, tuam, summusque feret tua busta sacerdos.
851 nam quis ad exustam Cancro torrente Syenen
852 ibit et imbrifera siccas sub Pliade Thebas
853 spectator Nili, quis rubri stagna profundi
854 aut Arabum portus mercis mutator Eoae,
855 Magne, petet, quem non tumuli venerabile saxum
856 et cinis in summis forsan turbatus harenis
857 avertet manesque tuos placare iubebit
858 et Casio praeferre Iovi? nil ista nocebunt
859 famae busta tuae: templis auroque sepultus
860 vilior umbra fores. nunc est pro numine summo
861 hoc tumulo Fortuna iacens; augustius aris
862 victoris Libyco pulsatur in aequore saxum.
863 Tarpeis qui saepe deis sua tura negarunt
864 inclusum Tusco venerantur caespite fulmen.
865 proderit hoc olim, quod non mansura futuris
866 ardua marmoreo surrexit pondere moles.
867 pulveris exigui sparget non longa vetustas
868 congeriem, bustumque cadet, mortisque peribunt
869 argumenta tuae. veniet felicior aetas
870 qua sit nulla fides saxum monstrantibus illud;
871 atque erit Aegyptus populis fortasse nepotum
872 tam mendax Magni tumulo quam Creta Tonantis.
Liber IX
1 At non in Pharia manes iacuere favilla
2 nec cinis exiguus tantam conpescuit umbram;
3 prosiluit busto semustaque membra relinquens
4 degeneremque rogum sequitur convexa Tonantis.
5 qua niger astriferis conectitur axibus aer
6 quodque patet terras inter lunaeque meatus,
7 semidei manes habitant, quos ignea virtus
8 innocuos vita patientes aetheris imi
9 fecit et aeternos animam collegit in orbes:
10 non illuc auro positi nec ture sepulti
11 perveniunt. illic postquam se lumine vero
12 inplevit, stellasque vagas miratus et astra
13 fixa polis, vidit quanta sub nocte iaceret
14 nostra dies risitque sui ludibria trunci.
15 hinc super Emathiae campos et signa cruenti
16 Caesaris ac sparsas volitavit in aequore classes,
17 et scelerum vindex in sancto pectore Bruti
18 sedit et invicti posuit se mente Catonis.
19 ille, ubi pendebant casus dubiumque manebat
20 quem dominum mundi facerent civilia bella,
21 oderat et Magnum, quamvis comes isset in arma
22 auspiciis raptus patriae ductuque senatus;
23 at post Thessalicas clades iam pectore toto
24 Pompeianus erat. patriam tutore carentem
25 excepit, populi trepidantia membra refovit,
26 ignavis manibus proiectos reddidit enses,
27 nec regnum cupiens gessit civilia bella
28 nec servire timens. nil causa fecit in armis
29 ille sua: totae post Magni funera partes
30 libertatis erant. quas ne per litora fusas
31 colligeret rapido victoria Caesaris actu,
32 Corcyrae secreta petit ac mille carinis
33 abstulit Emathiae secum fragmenta ruinae.
34 quis ratibus tantis fugientia crederet ire
35 agmina, quis pelagus victas artasse carinas?
36 Dorida tum Malean et apertam Taenaron umbris,
37 inde Cythera petit, Boreaque urguente carinas
38 Graia fugit, Dictaea legit cedentibus undis
39 litora. tunc ausum classi praecludere portus
40 inpulit ac saevas meritum Phycunta rapinas
41 sparsit, et hinc placidis alto delabitur auris
42 in litus, Palinure, tuum (neque enim aequore tantum
43 Ausonio monimenta tenes, portusque quietos
44 testatur Libye Phrygio placuisse magistro),
45 cum procul ex alto tendentes vela carinae
46 ancipites tenuere animos, sociosne malorum
47 an veherent hostes: praeceps facit omne timendum
48 victor, et in nulla non creditur esse carina.
49 ast illae puppes luctus planctusque ferebant
50 et mala vel duri lacrimas motura Catonis.
51 nam, postquam frustra precibus Cornelia nautas
52 privignique fugam tenuit, ne forte repulsus
53 litoribus Phariis remearet in aequora truncus,
54 ostenditque rogum non iusti flamma sepulchri,
55 'ergo indigna fui, ' dixit 'Fortuna, marito
56 accendisse rogum gelidosque effusa per artus
57 incubuisse viro, laceros exurere crines
58 membraque dispersi pelago conponere Magni,
59 vulneribus cunctis largos infundere fletus,
60 ossibus et tepida vestes inplere favilla,
61 quidquid ab exstincto licuisset tollere busto
62 in templis sparsura deum. sine funeris ullo
63 ardet honore rogus; manus hoc Aegyptia forsan
64 obtulit officium grave manibus. o bene nudi
65 Crassorum cineres: Pompeio contigit ignis
66 invidia maiore deum. similisne malorum
67 sors mihi semper erit? numquam dare iusta licebit
68 coniugibus? numquam plenas plangemus ad urnas?
69 quid porro tumulis opus est aut ulla requiris
70 instrumenta, dolor? non toto in pectore portas,
71 inpia, Pompeium? non imis haeret imago
72 visceribus? quaerat cineres victura superstes.
73 nunc tamen, hinc longe qui fulget luce maligna,
74 ignis adhuc aliquid Phario de litore surgens
75 ostendit mihi, Magne, tui. iam flamma resedit,
76 Pompeiumque ferens vanescit solis ad ortus
77 fumus, et invisi tendunt mihi carbasa venti.
78 linquere, siqua fides, Pelusia litora nolo.
79 non mihi nunc tellus Pompeio siqua triumphos
80 victa dedit, non alta terens Capitolia currus
81 gratior; elapsus felix de pectore Magnus:
82 hunc volumus quem Nilus habet, terraeque nocenti
83 non haerere queror; crimen commendat harenas.
84 tu pete bellorum casus et signa per orbem,
85 Sexte, paterna move; namque haec mandata reliquit
86 Pompeius vobis in nostra condita cura:
87 "me cum fatalis leto damnaverit hora,
88 excipite, o nati, bellum civile, nec umquam,
89 dum terris aliquis nostra de stirpe manebit,
90 Caesaribus regnare vacet. vel sceptra vel urbes
91 libertate sua validas inpellite fama
92 nominis: has vobis partes, haec arma relinquo.
93 inveniet classes quisquis Pompeius in undas
94 venerit, et noster nullis non gentibus heres
95 bella dabit: tantum indomitos memoresque paterni
96 iuris habete animos. uni parere decebit,
97 si faciet partes pro libertate, Catoni."
98 exsolui tibi, Magne, fidem, mandata peregi;
99 insidiae valuere tuae, deceptaque vixi
100 ne mihi commissas auferrem perfida voces.
101 iam nunc te per inane chaos, per Tartara, coniunx,
102 si sunt ulla, sequar, quam longo tradita leto
103 incertum est: poenas animae vivacis ab ipsa
104 ante feram. potuit cernens tua funera, Magne,
105 non fugere in mortem: planctu contusa peribit,
106 effluet in lacrimas: numquam veniemus ad enses
107 aut laqueos aut praecipites per inania iactus:
108 turpe mori post te solo non posse dolore.'
109 sic ubi fata, caput ferali obduxit amictu
110 decrevitque pati tenebras puppisque cavernis
111 delituit, saevumque arte conplexa dolorem
112 perfruitur lacrimis et amat pro coniuge luctum.
113 illam non fluctus stridensque rudentibus Eurus
114 movit et exurgens ad summa pericula clamor,
115 votaque sollicitis faciens contraria nautis
116 conposita in mortem iacuit favitque procellis.
117 prima ratem Cypros spumantibus accipit undis;
118 inde tenens pelagus, sed iam moderatior, Eurus
119 in Libycas egit sedes et castra Catonis.
120 tristis, ut in multo mens est praesaga timore,
121 aspexit patrios comites a litore Magnus
122 et fratrem; medias praeceps tunc fertur in undas.
123 'dic ubi sit, germane, parens; stat summa caputque
124 orbis, an occidimus Romanaque Magnus ad umbras
125 abstulit? ' haec fatur; quem contra talia frater:
126 'o felix, quem sors alias dispersit in oras
127 quique nefas audis: oculos, germane, nocentis
128 spectato genitore fero. non Caesaris armis
129 occubuit dignoque perit auctore ruinae:
130 rege sub inpuro Nilotica rura tenente,
131 hospitii fretus superis et munere tanto
132 in proavos, cecidit donati victima regni.
133 vidi ego magnanimi lacerantes pectora patris,
134 nec credens Pharium tantum potuisse tyrannum
135 litore Niliaco socerum iam stare putavi.
136 sed me nec sanguis nec tantum vulnera nostri
137 adfecere senis, quantum gestata per urbem
138 ora ducis, quae transfixo sublimia pilo
139 vidimus: haec fama est oculis victoris iniqui
140 servari, scelerisque fidem quaesisse tyrannum.
141 nam corpus Phariaene canes avidaeque volucres
142 distulerint, an furtivus, quem vidimus, ignis
143 solverit, ignoro. quaecumque iniuria fati
144 abstulit hos artus, superis haec crimina dono:
145 servata de parte queror. ' cum talia Magnus
146 audisset, non in gemitus lacrimasque dolorem
147 effudit, iustaque furens pietate profatur
148 'praecipitate rates e sicco litore, nautae;
149 classis in adversos erumpat remige ventos.
150 ite, duces, mecum (nusquam civilibus armis
151 tanta fuit merces) inhumatos condere manes,
152 sanguine semiviri Magnum satiare tyranni.
153 non ego Pellaeas arces adytisque retectum
154 corpus Alexandri pigra Mareotide mergam?
155 non mihi pyramidum tumulis evolsus Amasis
156 atque alii reges Nilo torrente natabunt?
157 omnia dent poenas nudo tibi, Magne, sepulchra.
158 evolvam busto iam numen gentibus Isim
159 et tectum lino spargam per vulgus Osirim
160 (et sacer in Magni cineres mactabitur Apis)
161 suppositisque deis uram caput. has mihi poenas
162 terra dabit: linquam vacuos cultoribus agros,
163 nec, Nilus cui crescat, erit; solusque tenebis
164 Aegypton, genitor, populis superisque fugatis.'
165 dixerat, et classem saevus rapiebat in undas;
166 sed Cato laudatam iuvenis conpescuit iram.
167 interea totis audito funere Magni
168 litoribus sonuit percussus planctibus aether,
169 exemploque carens et nulli cognitus aevo
170 luctus erat, mortem populos deflere potentis.
171 sed magis, ut visa est lacrimis exhausta, solutas
172 in vultus effusa comas, Cornelia puppe
173 egrediens, rursus geminato verbere plangunt.
174 ut primum in sociae pervenit litora terrae,
175 collegit vestes miserique insignia Magni
176 armaque et inpressas auro, quas gesserat olim.
177 exuvias pictasque togas, velamina summo
178 ter conspecta Iovi, funestoque intulit igni.
179 ille fuit miserae Magni cinis. accipit omnis
180 exemplum pietas, et toto litore busta
181 surgunt Thessalicis reddentia manibus ignem.
182 sic, ubi depastis summittere gramina campis
183 et renovare parans hibernas Apulus herbas
184 igne fovet terras, simul et Garganus et arva
185 vulturis et calidi lucent buceta Matini.
186 non tamen ad Magni pervenit gratius umbras
187 omne quod in superos audet convicia vulgus
188 Pompeiumque deis obicit, quam pauca Catonis
189 verba sed a pleno venientia pectore veri.
190 'civis obit' inquit 'multum maioribus inpar
191 nosse modum iuris, sed in hoc tamen utilis aevo,
192 cui non ulla fuit iusti reverentia; salva
193 libertate potens, et solus plebe parata
194 privatus servire sibi, rectorque senatus,
195 sed regnantis, erat. nil belli iure poposcit,
196 quaeque dari voluit voluit sibi posse negari.
197 inmodicas possedit opes, sed plura retentis
198 intulit. invasit ferrum, sed ponere norat.
199 praetulit arma togae, sed pacem armatus amavit.
200 iuvit sumpta ducem, iuvit dimissa potestas.
201 casta domus luxuque carens corruptaque numquam
202 fortuna domini. clarum et venerabile nomen
203 gentibus et multum nostrae quod proderat urbi.
204 olim vera fides Sulla Marioque receptis
205 libertatis obit: Pompeio rebus adempto
206 nunc et ficta perit. non iam regnare pudebit,
207 nec color imperii nec frons erit ulla senatus.
208 o felix, cui summa dies fuit obvia victo
209 et cui quaerendos Pharium scelus obtulit enses.
210 forsitan in soceri potuisses vivere regno.
211 scire mori sors prima viris, set proxima cogi.
212 et mihi, si fatis aliena in iura venimus,
213 fac talem, Fortuna, Iubam; non deprecor hosti
214 servari, dum me servet cervice recisa.'
215 vocibus his maior, quam si Romana sonarent
216 rostra ducis laudes, generosam venit ad umbram
217 mortis honos. fremit interea discordia vulgi,
218 castrorum bellique piget post funera Magni;
219 cum Tarcondimotus linquendi signa Catonis
220 sustulit. hunc rapta fugientem classe secutus
221 litus in extremum tali Cato voce notavit:
222 'o numquam pacate Cilix, iterumne rapinas
223 vadis in aequoreas? Magnum fortuna removit,
224 iam pelago pirata redis. ' tum respicit omnis
225 in coetu motuque viros; quorum unus aperta
226 mente fugae tali conpellat voce regentem:
227 'nos, Cato, da veniam, Pompei duxit in arma,
228 non belli civilis amor, partesque favore
229 fecimus. ille iacet quem paci praetulit orbis,
230 causaque nostra perit: patrios permitte penates
231 desertamque domum dulcesque revisere natos.
232 nam quis erit finis si nec Pharsalia pugnae
233 nec Pompeius erit? perierunt tempora vitae,
234 mors eat in tutum; iustas sibi nostra senectus
235 prospiciat flammas: bellum civile sepulchra
236 vix ducibus praestare potest. non barbara victos
237 regna manent, non Armenium mihi saeva minatur
238 aut Scythicum fortuna iugum: sub iura togati
239 civis eo. quisquis Magno vivente secundus,
240 hic mihi primus erit. sacris praestabitur umbris
241 summus honor; dominum, quam clades cogit, habebo,
242 nullum, Magne, ducem: te solum in bella secutus
243 post te fata sequar; nec enim sperare secunda
244 fas mihi nec liceat. fortuna cuncta tenentur
245 Caesaris, Emathium sparsit victoria ferrum;
246 clausa fides miseris, et toto solus in orbe est
247 qui velit ac possit victis praestare salutem.
248 Pompeio scelus est bellum civile perempto,
249 quo fuerat vivente fides. si publica iura,
250 si semper sequeris patriam, Cato, signa petamus
251 Romanus quae consul habet. ' sic ille profatus
252 insiluit puppi iuvenum comitante tumultu.
253 actum Romanis fuerat de rebus, et omnis
254 indiga servitii fervebat litore plebes:
255 erupere ducis sacro de pectore voces.
256 'ergo pari voto gessisti bella, iuventus,
257 tu quoque pro dominis, et Pompeiana fuisti
258 non Romana manus? quod non in regna laboras,
259 quod tibi, non ducibus, vivis morerisque, quod orbem
260 adquiris nulli, quod iam tibi vincere tutum est,
261 bella fugis quaerisque iugum cervice vacanti
262 et nescis sine rege pati. nunc causa pericli
263 digna viris. potuit vestro Pompeius abuti
264 sanguine: nunc patriae iugulos ensesque negatis,
265 cum prope libertas? unum fortuna reliquit
266 iam tribus e dominis. pudeat: plus regia Nili
267 contulit in leges et Parthi militis arcus.
268 ite, o degeneres, Ptolemaei munus et arma
269 spernite. quis vestras ulla putet esse nocentes
270 caede manus? credet faciles sibi terga dedisse,
271 credet ab Emathiis primos fugisse Philippis.
272 vadite securi; meruistis iudice vitam
273 Caesare non armis, non obsidione subacti.
274 o famuli turpes, domini post fata prioris
275 itis ad heredem. cur non maiora mereri
276 quam vitam veniamque libet? rapiatur in undas
277 infelix coniunx Magni prolesque Metelli,
278 ducite Pompeios, Ptolemaei vincite munus.
279 nostra quoque inviso quisquis feret ora tyranno
280 non parva mercede dabit: sciat ista iuventus
281 cervicis pretio bene se mea signa secutam.
282 quin agite et magna meritum cum caede parate:
283 ignavum scelus est tantum fuga. ' dixit, et omnes
284 haud aliter medio revocavit ab aequore puppes
285 quam, simul effetas linquunt examina ceras
286 atque oblita favi non miscent nexibus alas
287 sed sibi quaeque volat nec iam degustat amarum
288 desidiosa thymum, Phrygii sonus increpat aeris,
289 attonitae posuere fugam studiumque laboris
290 floriferi repetunt et sparsi mellis amorem:
291 gaudet in Hyblaeo securus gramine pastor
292 divitias servasse casae. sic voce Catonis
293 inculcata viris iusti patientia Martis.
294 iamque actu belli non doctas ferre quietem
295 constituit mentes serieque agitare laborum.
296 primum litoreis miles lassatur harenis.
297 proximus in muros et moenia Cyrenarum
298 est labor: exclusus nulla se vindicat ira,
299 poenaque de victis sola est vicisse Catoni.
300 inde peti placuit Libyci contermina Mauris
301 regna Iubae, sed iter mediis natura vetabat
302 Syrtibus: hanc audax sperat sibi cedere virtus.
303 Syrtes vel, primam mundo natura figuram
304 cum daret, in dubio pelagi terraeque reliquit
305 (nam neque subsedit penitus, quo stagna profundi
306 acciperet, nec se defendit ab aequore tellus,
307 ambigua sed lege loci iacet invia sedes,
308 aequora fracta vadis abruptaque terra profundo,
309 et post multa sonant proiecti litora fluctus:
310 sic male deseruit nullosque exegit in usus
311 hanc partem natura sui); vel plenior alto
312 olim Syrtis erat pelago penitusque natabat,
313 sed rapidus Titan ponto sua lumina pascens
314 aequora subduxit zonae vicina perustae;
315 et nunc pontus adhuc Phoebo siccante repugnat,
316 mox, ubi damnosum radios admoverit aevum,
317 tellus Syrtis erit; nam iam brevis unda superne
318 innatat et late periturum deficit aequor.
319 ut primum remis actum mare propulit omne
320 classis onus, densis fremuit niger imbribus Auster.
321 in sua regna furens temptatum classibus aequor
322 turbine defendit longeque a Syrtibus undas
323 egit et inlato confregit litore pontum.
324 tum, quarum recto deprendit carbasa malo,
325 eripuit nautis, frustraque rudentibus ausis
326 vela negare Noto spatium vicere carinae,
327 atque ultra proram tumuit sinus. omnia siquis
328 providus antemnae suffixit lintea summae,
329 vincitur et nudis avertitur armamentis.
330 sors melior classi quae fluctibus incidit altis
331 et certo iactata mari. quaecumque levatae
332 arboribus caesis flatum effudere prementem,
333 abstulit has liber ventis contraria volvens
334 aestus et obnixum victor detrusit in Austrum.
335 has vada destituunt, atque interrupta profundo
336 terra ferit puppes, dubioque obnoxia fato
337 pars sedet una ratis, pars altera pendet in undis.
338 tum magis inpactis brevius mare terraque saepe
339 obvia consurgens: quamvis elisus ab Austro,
340 saepe tamen cumulos fluctus non vincit harenae.
341 eminet in tergo pelagi procul omnibus arvis
342 inviolatus aqua sicci iam pulveris agger;
343 stant miseri nautae, terraeque haerente carina
344 litora nulla vident. sic partem intercipit aequor,
345 pars ratium maior regimen clavumque secuta est
346 tuta fuga, nautasque loci sortita peritos
347 torpentem Tritonos adit inlaesa paludem.
348 hanc, ut fama, deus quem toto litore pontus
349 audit ventosa perflantem marmora concha,
350 hanc et Pallas amat, patrio quae vertice nata
351 terrarum primam Libyen (nam proxima caelo est,
352 ut probat ipse calor) tetigit, stagnique quieta
353 vultus vidit aqua posuitque in margine plantas
354 et se dilecta Tritonida dixit ab unda.
355 quam iuxta Lethon tacitus praelabitur amnis,
356 infernis, ut fama, trahens oblivia venis,
357 atque, insopiti quondam tutela draconis,
358 Hesperidum pauper spoliatis frondibus hortus.
359 invidus, annoso qui famam derogat aevo,
360 qui vates ad vera vocat. fuit aurea silva
361 divitiisque graves et fulvo germine rami
362 virgineusque chorus, nitidi custodia luci,
363 et numquam somno damnatus lumina serpens
364 robora conplexus rutilo curvata metallo.
365 abstulit arboribus pretium nemorique laborem
366 Alcides, passusque inopes sine pondere ramos
367 rettulit Argolico fulgentia poma tyranno.
368 his igitur depulsa locis eiectaque classis
369 Syrtibus haut ultra Garamantidas attigit undas,
370 sed duce Pompeio Libyae melioris in oris
371 mansit. at inpatiens virtus haerere Catonis
372 audet in ignotas agmen committere gentes
373 armorum fidens et terra cingere Syrtim.
374 hoc eadem suadebat hiemps quae clauserat aequor;
375 et spes imber erat nimios metuentibus ignes,
376 ut neque sole viam nec duro frigore saevam
377 inde polo Libyes, hinc bruma temperet annus.
378 atque ingressurus steriles sic fatur harenas:
379 'o quibus una salus placuit mea castra secutis
380 indomita cervice mori, conponite mentes
381 ad magnum virtutis opus summosque labores.
382 vadimus in campos steriles exustaque mundi,
383 qua nimius Titan et rarae in fontibus undae,
384 siccaque letiferis squalent serpentibus arva.
385 durum iter ad leges patriaeque ruentis amorem.
386 per mediam Libyen veniant atque invia temptent,
387 siquibus in nullo positum est euadere voto,
388 siquibus ire sat est. neque enim mihi fallere quemquam
389 est animus tectoque metu perducere vulgus.
390 hi mihi sint comites, quos ipsa pericula ducent,
391 qui me teste pati vel quae tristissima pulchrum
392 Romanumque putant. at, qui sponsore salutis
393 miles eget capiturque animae dulcedine, vadat
394 ad dominum meliore via. dum primus harenas
395 ingrediar primusque gradus in pulvere ponam,
396 me aetherius feriat, mihi plena veneno
397 occurrat serpens, fatoque pericula vestra
398 praetemptate meo. sitiat quicumque bibentem
399 viderit, aut umbras nemorum quicumque petentem
400 aestuet, aut equitem peditum praecedere turmas
401 deficiat: siquo fuerit discrimine notum
402 dux an miles eam. serpens, sitis, ardor harenae
403 dulcia virtuti; gaudet patientia duris;
404 laetius est, quotiens magno sibi constat, honestum.
405 sola potest Libye turba praestare malorum
406 ut deceat fugisse viros. ' sic ille paventis
407 incendit virtute animos et amore laborum,
408 inreducemque viam deserto limite carpit;
409 et sacrum parvo nomen clausura sepulchro
410 invasit Libye securi fata Catonis.
411 tertia pars rerum Libye, si credere famae
412 cuncta velis; at, si ventos caelumque sequaris,
413 pars erit Europae. nec enim plus litora Nili
414 quam Scythicus Tanais primis a Gadibus absunt,
415 unde Europa fugit Libyen et litora flexu
416 Oceano fecere locum; sed maior in unam
417 orbis abit Asiam. nam, cum communiter istae
418 effundant Zephyrum, Boreae latus illa sinistrum
419 contingens dextrumque Noti discedit in ortus
420 Eurum sola tenens. Libycae quod fertile terraest
421 vergit in occasus; sed et haec non fontibus ullis
422 solvitur: Arctoos raris Aquilonibus imbres
423 accipit et nostris reficit sua rura serenis.
424 in nullas vitiatur opes; non aere nec auro
425 excoquitur, nullo glaebarum crimine pura
426 et penitus terra est. tantum Maurusia genti
427 robora divitiae, quarum non noverat usum,
428 sed citri contenta comis vivebat et umbra.
429 in nemus ignotum nostrae venere secures,
430 extremoque epulas mensasque petimus ab orbe.
431 at, quaecumque vagam Syrtim conplectitur ora
432 sub nimio proiecta die, vicina perusti
433 aetheris, exurit messes et pulvere Bacchum
434 enecat et nulla putris radice tenetur.
435 temperies vitalis abest, et nulla sub illa
436 cura Iovis terra est; natura deside torpet
437 orbis et inmotis annum non sentit harenis.
438 hoc tam segne solum raras tamen exerit herbas,
439 quas Nasamon, gens dura, legit, qui proxima ponto
440 nudus rura tenet; quem mundi barbara damnis
441 Syrtis alit. nam litoreis populator harenis
442 inminet et nulla portus tangente carina
443 novit opes: sic cum toto commercia mundo
444 naufragiis Nasamones habent. hac ire Catonem
445 dura iubet virtus. illic secura iuventus
446 ventorum nullasque timens tellure procellas
447 aequoreos est passa metus. nam litore sicco,
448 quam pelago, Syrtis violentius excipit Austrum,
449 et terrae magis ille nocens. non montibus ortum
450 adversis frangit Libye scopulisque repulsum
451 dissipat et liquidas e turbine solvit in auras,
452 nec ruit in silvas annosaque robora torquens
453 lassatur: patet omne solum, liberque meatu
454 Aeoliam rabiem totis exercet harenis,
455 et non imbriferam contorto pulvere nubem
456 in flexum violentus agit: pars plurima terrae
457 tollitur et numquam resoluto vertice pendet.
458 regna videt pauper Nasamon errantia vento
459 discussasque domos, volitantque a culmine raptae
460 detecto Garamante casae. non altius ignis
461 rapta vehit; quantumque licet consurgere fumo
462 et violare diem, tantus tenet aera pulvis.
463 tum quoque Romanum solito violentior agmen
464 adgreditur, nullisque potest consistere miles
465 instabilis, raptis etiam quas calcat, harenis.
466 concuteret terras orbemque a sede moveret,
467 si solida Libye conpage et pondere duro
468 clauderet exesis Austrum scopulosa cavernis;
469 sed, quia mobilibus facilis turbatur harenis,
470 nusquam luctando stabilis manet, imaque tellus
471 stat, quia summa fugit. galeas et scuta virorum
472 pilaque contorsit violento spiritus actu
473 intentusque tulit magni per inania caeli.
474 illud in extrema forsan longeque remota
475 prodigium tellure fuit, delapsaque caelo
476 arma timent gentes hominumque erepta lacertis
477 a superis demissa putant. sic illa profecto
478 sacrifico cecidere Numae, quae lecta iuventus
479 patricia cervice movet: spoliaverat Auster
480 aut Boreas populos ancilia nostra ferentes.
481 sic orbem torquente Noto Romana iuventus
482 procubuit timuitque rapi; constrinxit amictus
483 inseruitque manus terrae nec pondere solo
484 sed nisu iacuit, vix sic inmobilis Austro;
485 qui super ingentis cumulos involuit harenae
486 atque operit tellure viros. vix tollere miles
487 membra valet multo congestu pulveris haerens.
488 alligat et stantis adfusae magnus harenae
489 agger, et inmoti terra surgente tenentur.
490 saxa tulit penitus discussis proruta muris
491 effuditque procul miranda sorte malorum:
492 qui nullas videre domos videre ruinas.
493 iamque iter omne latet nec sunt discrimina terrae:
494 (ulla nisi aetheriae medio velut aequore flammae)
495 sideribus novere viam; nec sidera tota
496 ostendit Libycae finitor circulus orae,
497 multaque devexo terrarum margine celat.
498 utque calor solvit quem torserat aera ventus,
499 incensusque dies, manant sudoribus artus,
500 arent ora siti. conspecta est parva maligna
501 unda procul vena, quam vix e pulvere miles
502 corripiens patulum galeae confudit in orbem
503 porrexitque duci. squalebant pulvere fauces
504 cunctorum, minimumque tenens dux ipse liquoris
505 inuidiosus erat. 'mene' inquit 'degener unum
506 miles in hac turba uacuum virtute putasti?
507 usque adeo mollis primisque caloribus inpar
508 sum visus? quanto poena tu dignior ista es,
509 qui populo sitiente bibas! ' sic concitus ira
510 excussit galeam, suffecitque omnibus unda.
511 ventum erat ad templum Libycis quod gentibus unum
512 inculti Garamantes habent. stat sortiger illic
513 Iuppiter, ut memorant, sed non aut fulmina vibrans
514 aut similis nostro, sed tortis cornibus Hammon.
515 non illic Libycae posuerunt ditia gentes
516 templa, nec Eois splendent donaria gemmis:
517 quamvis Aethiopum populis Arabumque beatis
518 gentibus atque Indis unus sit Iuppiter Hammon,
519 pauper adhuc deus est, nullis violata per aevum
520 divitiis delubra tenens, morumque priorum
521 numen Romano templum defendit ab auro.
522 esse locis superos testatur silva per omnem
523 sola virens Libyen. nam quidquid pulvere sicco
524 separat ardentem tepida Berenicida Lepti
525 ignorat frondes: solus nemus abstulit Hammon.
526 silvarum fons causa loco, qui putria terrae
527 alligat et domitas unda conectit harenas.
528 hic quoque nil obstat Phoebo, cum cardine summo
529 stat librata dies; truncum vix protegit arbor,
530 tam brevis in medium radiis conpellitur umbra.
531 deprensum est hunc esse locum qua circulus alti
532 solstitii medium signorum percutit orbem.
533 at tibi, quaecumque es Libyco gens igne dirempta,
534 in Noton umbra cadit, quae nobis exit in Arcton.
535 te segnis Cynosura subit, tu sicca profundo
536 mergi Plaustra putas, nullumque in vertice semper
537 sidus habes inmune mari; procul axis uterque est,
538 et fuga signorum medio rapit omnia caelo.
539 non obliqua meant, nec Tauro Scorpios exit
540 rectior aut Aries donat sua tempora Librae
541 aut Astraea iubet lentos descendere Pisces.
542 par Geminis Chiron, et idem, quod Carcinos ardens,
543 umidus Aegoceros nec plus Leo tollitur Urna.
544 stabant ante fores populi quos miserat Eos
545 cornigerique Iovis monitu nova fata petebant;
546 sed Latio cessere duci, comitesque Catonem
547 orant exploret Libycum memorata per orbem
548 numina, de fama tam longi iudicet aevi.
549 maximus hortator scrutandi voce deorum
550 eventus Labienus erat. 'sors obtulit' inquit
551 'et fortuna viae tam magni numinis ora
552 consiliumque dei: tanto duce possumus uti
553 per Syrtes, bellisque datos cognoscere casus.
554 nam cui crediderim superos arcana daturos
555 dicturosque magis, quam sancto, vera, Catoni?
556 certe vita tibi semper derecta supernas
557 ad leges, sequerisque deum. datur, ecce, loquendi
558 cum Iove libertas: inquire in fata nefandi
559 Caesaris et patriae venturos excute mores.
560 iure suo populis uti legumque licebit,
561 an bellum civile perit? tua pectora sacra
562 voce reple; durae saltem virtutis amator
563 quaere quid est virtus et posce exemplar honesti.'
564 ille deo plenus tacita quem mente gerebat
565 effudit dignas adytis e pectore voces.
566 'quid quaeri, Labiene, iubes? an liber in armis
567 occubuisse velim potius quam regna videre?
568 an sit vita nihil sed longa an differat aetas?
569 an noceat vis nulla bono fortunaque perdat
570 opposita virtute minas, laudandaque velle
571 sit satis et numquam successu crescat honestum?
572 scimus, et hoc nobis non altius inseret Hammon.
573 haeremus cuncti superis, temploque tacente
574 nil facimus non sponte dei; nec vocibus ullis
575 numen eget, dixitque semel nascentibus auctor
576 quidquid scire licet. sterilesne elegit harenas
577 ut caneret paucis, mersitque hoc pulvere verum,
578 estque dei sedes nisi terra et pontus et aer
579 et caelum et virtus? superos quid quaerimus ultra?
580 Iuppiter est quodcumque vides, quodcumque moveris.
581 sortilegis egeant dubii semperque futuris
582 casibus ancipites: me non oracula certum
583 sed mors certa facit. pavido fortique cadendum est:
584 hoc satis est dixisse Iovem. ' sic ille profatus
585 servataque fide templi discedit ab aris
586 non exploratum populis Hammona relinquens.
587 ipse manu sua pila gerit, praecedit anheli
588 militis ora pedes, monstrat tolerare labores,
589 non iubet, et nulla vehitur cervice supinus
590 carpentoque sedens; somni parcissimus ipse est;
591 ultimus haustor aquae quam, tandem fonte reperto,
592 indiga cogatur laticis pectare iuventus,
593 stat dum lixa bibat. si veris magna paratur
594 fama bonis et si successu nuda remoto
595 inspicitur virtus, quidquid laudamus in ullo
596 maiorum, fortuna fuit. quis Marte secundo,
597 quis tantum meruit populorum sanguine nomen?
598 hunc ego per Syrtes Libyaeque extrema triumphum
599 ducere maluerim, quam ter Capitolia curru
600 scandere Pompei, quam frangere colla Iugurthae.
601 ecce parens verus patriae, dignissimus aris,
602 Roma, tuis, per quem numquam iurare pudebit
603 et quem, si steteris umquam cervice soluta,
604 nunc, olim, factura deum es. iam spissior ignis,
605 et plaga, quam nullam superi mortalibus ultra
606 a medio fecere die, calcatur, et unda
607 rarior. inventus mediis fons unus harenis
608 largus aquae, sed quem serpentum turba tenebat
609 vix capiente loco; stabant in margine siccae
610 aspides, in mediis sitiebant dipsades undis.
611 ductor, ut aspexit perituros fonte relicto,
612 adloquitur. 'vana specie conterrite leti,
613 ne dubita, miles, tutos haurire liquores.
614 noxia serpentum est admixto sanguine pestis;
615 morsu virus habent et fatum dente minantur,
616 pocula morte carent. ' dixit, dubiumque venenum
617 hausit; et in tota Libyae fons unus harena
618 ille fuit de quo primus sibi posceret undam.
619 cur Libycus tantis exundet pestibus aer
620 fertilis in mortes, aut quid secreta nocenti
621 miscuerit natura solo, non cura laborque
622 noster scire valet, nisi quod vulgata per orbem
623 fabula pro vera decepit saecula causa.
624 finibus extremis Libyes, ubi fervida tellus
625 accipit Oceanum demisso sole calentem,
626 squalebant late Phorcynidos arva Medusae,
627 non nemorum protecta coma, non mollia sulco,
628 sed dominae vultu conspectis aspera saxis.
629 hoc primum natura nocens in corpore saevas
630 eduxit pestes; illis e faucibus angues
631 stridula fuderunt vibratis sibila linguis.
632 ipsa flagellabant gaudentis colla Medusae,
633 femineae cui more comae per terga solutae
634 surgunt adversa subrectae fronte colubrae
635 vipereumque fluit depexo crine venenum.
636 hoc habet infelix, cunctis inpune, Medusa,
637 quod spectare licet. nam rictus oraque monstri
638 quis timuit? quem, qui recto se lumine vidit,
639 passa Medusa mori est? rapuit dubitantia fata
640 praevenitque metus; anima periere retenta
641 membra, nec emissae riguere sub ossibus umbrae.
642 Eumenidum crines solos movere furores,
643 Cerberos Orpheo lenivit sibila cantu,
644 Amphitryoniades vidit, cum vinceret, hydram:
645 hoc monstrum timuit genitor numenque secundum
646 Phorcys aquis Cetoque parens ipsaeque sorores
647 Gorgones; hoc potuit caelo pelagoque minari
648 torporem insolitum mundoque obducere terram.
649 e caelo volucres subito cum pondere lapsae,
650 in scopulis haesere ferae, vicina colentes
651 Aethiopum totae riguerunt marmore gentes.
652 nullum animal visus patiens, ipsique retrorsum
653 effusi faciem vitabant Gorgonos angues.
654 illa sub Hesperiis stantem Titana columnis
655 in cautes Atlanta dedit; caeloque timente
656 olim Phlegraeo stantis serpente gigantas
657 erexit montes, bellumque inmane deorum
658 Pallados e medio confecit pectore Gorgon.
659 quo postquam partu Danaes et divite nimbo
660 ortum Parrhasiae vexerunt Persea pinnae
661 Arcados auctoris citharae liquidaeque palaestrae,
662 et subitus praepes Cyllenida sustulit harpen,
663 harpen alterius monstri iam caede rubentem
664 a Iove dilectae fuso custode iuvencae,
665 auxilium volucri Pallas tulit innuba fratri
666 pacta caput monstri, terraeque in fine Libyssae
667 Persea Phoebeos converti iussit ad ortus
668 Gorgonos averso sulcantem regna volatu,
669 et clipeum laevae fulvo dedit aere nitentem
670 in quo saxificam iussit spectare Medusam.
671 quam sopor aeternam tracturus morte quietem
672 obruit haud totam: vigilat pars magna comarum
673 defenduntque caput protenti crinibus hydri,
674 pars iacet in medios vultus oculisque tenebras.
675 ipsa regit trepidum Pallas, dextraque trementem
676 Perseos aversi Cyllenida derigit harpen
677 lata colubriferi rumpens confinia colli.
678 quos habuit vultus hamati vulnere ferri
679 caesa caput Gorgon! quanto spirare veneno
680 ora rear quantumque oculos effundere mortis!
681 nec Pallas spectare potest, vultusque gelassent
682 Perseos aversi, si non Tritonia densos
683 sparsisset crines texissetque ora colubris.
684 aliger in caelum sic rapta Gorgone fugit.
685 ille quidem pensabat iter propiusque secabat
686 aera, si medias Europae scinderet urbes:
687 Pallas frugiferas iussit non laedere terras
688 et parci populis. quis enim non praepete tanto
689 aethera respiceret? Zephyro convertitur ales
690 itque super Libyen, quae nullo consita cultu
691 sideribus Phoeboque vacat: premit orbita solis
692 exuritque solum; nec terra celsior ulla
693 nox cadit in caelum lunaeque meatibus obstat,
694 si flexus oblita vagi per recta cucurrit
695 signa nec in Borean aut in Noton effugit umbram.
696 illa tamen sterilis tellus fecundaque nulli
697 arva bono virus stillantis tabe Medusae
698 concipiunt dirosque fero de sanguine rores,
699 quos calor adiuvit putrique incoxit harenae.
700 hic quae prima caput movit de pulvere tabes
701 aspida somniferam tumida cervice levavit.
702 plenior huc sanguis et crassi gutta veneni
703 decidit; in nulla plus est serpente coactum.
704 ipsa caloris egens gelidum non transit in orbem
705 sponte sua, Niloque tenus metitur harenas;
706 sed (quis erit nobis lucri pudor?) inde petuntur
707 huc Libycae mortes et fecimus aspida mercem.
708 at non stare suum miseris passura cruorem
709 squamiferos ingens haemorrhois explicat orbes,
710 natus et ambiguae coleret qui Syrtidos arva
711 chersydros, tractique via fumante chelydri,
712 et semper recto lapsurus limite cenchris:
713 pluribus ille notis variatam tinguitur alvum
714 quam parvis pictus maculis Thebanus ophites.
715 concolor exustis atque indiscretus harenis
716 hammodytes, spinaque vagi torquente cerastae,
717 et scytale sparsis etiamnunc sola pruinis
718 exuvias positura suas, et torrida dipsas,
719 et gravis in geminum vergens caput amphisbaena,
720 et natrix violator aquae, iaculique volucres,
721 et contentus iter cauda sulcare parias,
722 oraque distendens avidus fumantia prester,
723 ossaque dissolvens cum corpore tabificus seps;
724 sibilaque effundens cunctas terrentia pestes,
725 ante venena nocens, late sibi summovet omne
726 vulgus et in vacua regnat basiliscus harena.
727 vos quoque, qui cunctis innoxia numina terris
728 serpitis, aurato nitidi fulgore dracones,
729 letiferos ardens facit Africa: ducitis altum
730 aera cum pinnis, armentaque tota secuti
731 rumpitis ingentes amplexi verbere tauros;
732 nec tutus spatio est elephans: datis omnia leto,
733 nec vobis opus est ad noxia fata veneno.
734 has inter pestes duro Cato milite siccum
735 emetitur iter, tot tristia fata suorum
736 insolitasque videns parvo cum vulnere mortes.
737 signiferum iuvenem Tyrrheni sanguinis Aulum
738 torta caput retro dipsas calcata momordit.
739 vix dolor aut sensus dentis fuit, ipsaque leti
740 frons caret invidia nec quicquam plaga minatur.
741 ecce, subit virus tacitum, carpitque medullas
742 ignis edax calidaque incendit viscera tabe.
743 ebibit umorem circum vitalia fusum
744 pestis et in sicco linguam torrere palato
745 coepit; defessos iret qui sudor in artus
746 non fuit, atque oculos lacrimarum vena refugit.
747 non decus imperii, non maesti iura Catonis
748 ardentem tenuere virum, ne spargere signa
749 auderet totisque furens exquireret arvis
750 quas poscebat aquas sitiens in corde venenum.
751 ille vel in Tanain missus Rhodanumque Padumque
752 arderet Nilumque bibens per rura vagantem.
753 accessit morti Libye, fatique minorem
754 famam dipsas habet terris adiuta perustis.
755 scrutatur venas penitus squalentis harenae,
756 nunc redit ad Syrtes et fluctus accipit ore,
757 aequoreusque placet, sed non et sufficit, umor.
758 nec sentit fatique genus mortemque veneni,
759 sed putat esse sitim; ferroque aperire tumentis
760 sustinuit venas atque os inplere cruore.
761 iussit signa rapi propere Cato: discere nulli
762 permissum est hoc posse sitim. sed tristior illo
763 mors erat ante oculos, miserique in crure Sabelli
764 seps stetit exiguus; quem flexo dente tenacem
765 avolsitque manu piloque adfixit harenis.
766 parva modo serpens, sed qua non ulla cruentae
767 tantum mortis habet. nam plagae proxima circum
768 fugit rupta cutis pallentiaque ossa retexit;
769 iamque sinu laxo nudum sine corpore vulnus.
770 membra natant sanie, surae fluxere, sine ullo
771 tegmine poples erat, femorum quoque musculus omnis
772 liquitur, et nigra destillant inguina tabe.
773 dissiluit stringens uterum membrana, fluuntque
774 viscera; nec, quantus toto de corpore debet,
775 effluit in terras, saevum sed membra venenum
776 decoquit, in minimum mors contrahit omnia virus.
777 quidquid homo est, aperit pestis natura profana:
778 vincula nervorum et laterum textura cavumque
779 pectus et abstrusum fibris vitalibus omne
780 morte patet. manant umeri fortesque lacerti,
781 colla caputque fluunt: calido non ocius Austro
782 nix resoluta cadit nec solem cera sequetur.
783 parva loquor, corpus sanie stillasse perustum:
784 hoc et flamma potest; sed quis rogus abstulit ossa?
785 haec quoque discedunt, putrisque secuta medullas
786 nulla manere sinunt rapidi vestigia fati.
787 Cinyphias inter pestes tibi palma nocendi est:
788 eripiunt omnes animam, tu sola cadaver.
789 ecce, subit facies leto diversa fluenti.
790 Nasidium Marsi cultorem torridus agri
791 percussit prester. illi rubor igneus ora
792 succendit, tenditque cutem pereunte figura
793 miscens cuncta tumor; toto iam corpore maior
794 humanumque egressa modum super omnia membra
795 efflatur sanies late pollente veneno;
796 ipse latet penitus congesto corpore mersus,
797 nec lorica tenet distenti pectoris auctum.
798 spumeus accenso non sic exundat aeno
799 undarum cumulus, nec tantos carbasa Coro
800 curvavere sinus. tumidos iam non capit artus
801 informis globus et confuso pondere truncus.
802 intactum volucrum rostris epulasque daturum
803 haud inpune feris non ausi tradere busto
804 nondum stante modo crescens fugere cadaver.
805 sed maiora parant Libycae spectacula pestes.
806 inpressit dentes haemorrhois aspera Tullo,
807 magnanimo iuueni miratorique Catonis.
808 utque solet pariter totis se fundere signis
809 Corycii pressura croci, sic omnia membra
810 emisere simul rutilum pro sanguine virus.
811 sanguis erant lacrimae; quaecumque foramina novit
812 umor, ab his largus manat cruor; ora redundant
813 et patulae nares; sudor rubet; omnia plenis
814 membra fluunt venis; totum est pro vulnere corpus.
815 at tibi, Laeve miser, fixus praecordia pressit
816 Niliaca serpente cruor, nulloque dolore
817 testatus morsus subita caligine mortem
818 accipis et socias somno descendis ad umbras.
819 non tam veloci corrumpunt pocula leto
820 stipite quae diro virgas mentita Sabaeas
821 toxica fatilegi carpunt matura Saitae.
822 ecce, procul saevos sterili se robore trunci
823 torsit et inmisit (iaculum vocat Africa) serpens
824 perque caput Pauli transactaque tempora fugit.
825 nil ibi virus agit: rapuit cum vulnere fatum.
826 deprensum est, quae funda rotat quam lenta volarent,
827 quam segnis Scythicae strideret harundinis aer.
828 quid prodest miseri basiliscus cuspide Murri
829 transactus? velox currit per tela venenum
830 invaditque manum; quam protinus ille retecto
831 ense ferit totoque semel demittit ab armo,
832 exemplarque sui spectans miserabile leti
833 stat tutus pereunte manu. quis fata putarit
834 scorpion aut vires maturae mortis habere?
835 ille minax nodis et recto verbere saevos
836 teste tulit caelo victi decus Orionis.
837 quis calcare tuas metuat, salpuga, latebras?
838 et tibi dant Stygiae ius in sua fila sorores.
839 sic nec clara dies nec nox dabat atra quietem
840 suspecta miseris in qua tellure iacebant.
841 nam neque congestae struxere cubilia frondes
842 nec culmis crevere tori, sed corpora fatis
843 expositi volvuntur humo, calidoque vapore
844 adliciunt gelidas nocturno frigore pestes,
845 innocuosque diu rictus torpente veneno
846 inter membra fovent. nec, quae mensura viarum
847 quisve modus, norunt caelo duce: saepe querentes
848 'reddite, di, ' clamant 'miseris quae fugimus arma,
849 reddite Thessaliam. patimur cur segnia fata
850 in gladios iurata manus? pro Caesare pugnant
851 dipsades et peragunt civilia bella cerastae.
852 ire libet qua zona rubens atque axis inustus
853 solis equis; iuvat aetheriis ascribere causis
854 quod peream, caeloque mori. nil, Africa, de te
855 nec de te, natura, queror: tot monstra ferentem
856 gentibus ablatum dederas serpentibus orbem,
857 inpatiensque solum Cereris cultore negato
858 damnasti atque homines voluisti desse venenis.
859 in loca serpentum nos venimus: accipe poenas
860 tu, quisquis superum commercia nostra perosus
861 hinc torrente plaga, dubiis hinc Syrtibus orbem
862 abrumpens medio posuisti limite mortes.
863 per secreta tui bellum civile recessus
864 vadit, et arcani miles tibi conscius orbis
865 claustra ferit mundi. forsan maiora supersunt
866 ingressis: coeunt ignes stridentibus undis
867 et premitur natura poli; set longius istac
868 nulla iacet tellus, quam fama cognita nobis
869 tristia regna Iubae. quaeremus forsitan istas
870 serpentum terras: habet hoc solacia caelum:
871 vivit adhuc aliquid. patriae non arva requiro
872 Europamque alios soles Asiamque videntem:
873 qua te parte poli, qua te tellure reliqui,
874 Africa? Cyrenis etiamnunc bruma rigebat:
875 exiguane via legem convertimus anni?
876 imus in adversos axes, evolvimur orbe,
877 terga damus ferienda Noto; nunc forsitan ipsa est
878 sub pedibus iam Roma meis. solacia fati
879 haec petimus: veniant hostes, Caesarque sequatur
880 qua fugimus. ' sic dura suos patientia questus
881 exonerat. cogit tantos tolerare labores
882 summa ducis virtus, qui nuda fusus harena
883 excubat atque omni fortunam provocat hora.
884 omnibus unus adest fatis; quocumque vocatus
885 advolat atque ingens meritum maiusque salute
886 contulit, in letum vires; puduitque gementem
887 illo teste mori. quod ius habuisset in ipsum
888 ulla lues? casus alieno in pectore vincit
889 spectatorque docet magnos nil posse dolores.
890 vix miseris serum tanto lassata periclo
891 auxilium Fortuna dedit. gens unica terras
892 incolit a saevo serpentum innoxia morsu,
893 Marmaridae Psylli. par lingua potentibus herbis,
894 ipse cruor tutus nullumque admittere virus
895 vel cantu cessante potens. natura locorum
896 iussit ut inmunes mixtis serpentibus essent.
897 profuit in mediis sedem posuisse venenis.
898 pax illis cum morte data est. fiducia tanta est
899 sanguinis, in terras parvus cum decidit infans,
900 nequa sit externae Veneris mixtura timentes
901 letifica dubios explorant aspide partus.
902 utque Iovis volucer, calido cum protulit ovo
903 inplumis natos, solis convertit ad ortus:
904 qui potuere pati radios et lumine recto
905 sustinuere diem, caeli servantur in usus,
906 qui Phoebo cessere, iacent: sic pignora gentis
907 Psyllus habet, siquis tactos non horruit angues,
908 siquis donatis lusit serpentibus infans.
909 nec solum gens illa sua contenta salute
910 excubat hospitibus, contraque nocentia monstra
911 Psyllus adest populis. qui tum Romana secutus
912 signa, simul iussit statui tentoria ductor,
913 primum, quas valli spatium conprendit, harenas
914 expurgat cantu verbisque fugantibus angues.
915 ultima castrorum medicatus circumit ignis.
916 hic ebulum stridet peregrinaque galbana sudant,
917 et tamarix non laeta comas Eoaque costos
918 et panacea potens et Thessala centaurea
919 peucedanonque sonant flammis Erycinaque thapsos,
920 et larices fumoque gravem serpentibus urunt
921 habrotonum et longe nascentis cornua cervi.
922 sic nox tuta viris. at, siquis peste diurna
923 fata trahit, tunc sunt magicae miracula gentis
924 Psyllorumque ingens et rapti pugna veneni.
925 nam primum tacta designat membra saliva,
926 quae cohibet virus retinetque in vulnere pestem;
927 plurima tunc voluit spumanti carmina lingua
928 murmure continuo, nec dat suspiria cursus
929 vulneris aut minimum patiuntur fata tacere.
930 saepe quidem pestis nigris inserta medullis
931 excantata fugit; sed, siquod tardius audit
932 virus et elicitum iussumque exire repugnat,
933 tum super incumbens pallentia vulnera lambit
934 ore venena trahens et siccat dentibus artus,
935 extractamque potens gelido de corpore mortem
936 expuit; et cuius morsus superaverit anguis
937 iam promptum Psyllis vel gustu nosse veneni.
938 hoc igitur tandem levior Romana iuventus
939 auxilio late squalentibus errat in arvis.
940 bis positis Phoebe flammis, bis luce recepta
941 vidit hareniuagum surgens fugiensque Catonem.
942 iamque illi magis atque magis durescere pulvis
943 coepit et in terram Libye spissata redire,
944 iamque procul rarae nemorum se tollere frondes,
945 surgere congesto non culta mapalia culmo.
946 quanta dedit miseris melioris gaudia terrae
947 cum primum saevos contra videre leones!
948 proxima Leptis erat, cuius statione quieta
949 exegere hiemem nimbis flammisque carentem.
950 Caesar, ut Emathia satiatus clade recessit,
951 cetera curarum proiecit pondera soli
952 intentus genero; cuius vestigia frustra
953 terris sparsa legens fama duce tendit in undas,
954 Threiciasque legit fauces et amore notatum
955 aequor et Heroas lacrimoso litore turres,
956 qua pelago nomen Nepheleias abstulit Helle.
957 non Asiam brevioris aquae disterminat usquam
958 fluctus ab Europa, quamvis Byzantion arto
959 Pontus et ostriferam dirimat Calchedona cursu,
960 Euxinumque ferens parvo ruat ore Propontis.
961 Sigeasque petit famae mirator harenas
962 et Simoentis aquas et Graio nobile busto
963 Rhoetion et multum debentis vatibus umbras.
964 circumit exustae nomen memorabile Troiae
965 magnaque Phoebei quaerit vestigia muri.
966 iam silvae steriles et putres robore trunci
967 Assaraci pressere domos et templa deorum
968 iam lassa radice tenent, ac tota teguntur
969 Pergama dumetis: etiam periere ruinae.
970 aspicit Hesiones scopulos silvaque latentis
971 Anchisae thalamos; quo iudex sederit antro,
972 unde puer raptus caelo, quo vertice Nais
973 luxerit Oenone: nullum est sine nomine saxum.
974 inscius in sicco serpentem pulvere rivum
975 transierat, qui Xanthus erat. securus in alto
976 gramine ponebat gressus: Phryx incola manes
977 Hectoreos calcare vetat. discussa iacebant
978 saxa nec ullius faciem servantia sacri:
979 'Herceas' monstrator ait 'non respicis aras?'
980 o sacer et magnus vatum labor! omnia fato
981 eripis et populis donas mortalibus aevum.
982 invidia sacrae, Caesar, ne tangere famae;
983 nam, siquid Latiis fas est promittere Musis,
984 quantum Zmyrnaei durabunt vatis honores,
985 venturi me teque legent; Pharsalia nostra
986 vivet, et a nullo tenebris damnabimur aevo.
987 ut ducis inplevit visus veneranda vetustas,
988 erexit subitas congestu caespitis aras
989 votaque turicremos non inrita fudit in ignes.
990 'di cinerum, Phrygias colitis quicumque ruinas,
991 Aeneaeque mei, quos nunc Lavinia sedes
992 servat et Alba, lares, et quorum lucet in aris
993 ignis adhuc Phrygius, nullique aspecta virorum
994 Pallas, in abstruso pignus memorabile templo,
995 gentis Iuleae vestris clarissimus aris
996 dat pia tura nepos et vos in sede priore
997 rite vocat. date felices in cetera cursus,
998 restituam populos; grata vice moenia reddent
999 Ausonidae Phrygibus, Romanaque Pergama surgent.'
1000 sic fatus repetit classes et tota secundis
1001 vela dedit Coris, avidusque urguente procella
1002 Iliacas pensare moras Asiamque potentem
1003 praevehitur pelagoque Rhodon spumante relinquit.
1004 septima nox Zephyro numquam laxante rudentes
1005 ostendit Phariis Aegyptia litora flammis.
1006 sed prius orta dies nocturnam lampada texit
1007 quam tutas intraret aquas. ibi plena tumultu
1008 litora et incerto turbatas murmure voces
1009 accipit, ac dubiis veritus se credere regnis
1010 abstinuit tellure rates. sed dira satelles
1011 regis dona ferens medium provectus in aequor
1012 colla gerit Magni Phario velamine tecta
1013 ac prius infanda commendat crimina voce.
1014 'terrarum domitor, Romanae maxime gentis,
1015 et, quod adhuc nescis, genero secure perempto,
1016 rex tibi Pellaeus belli pelagique labores
1017 donat et Emathiis quod solum defuit armis
1018 exhibet. absenti bellum civile peractum est:
1019 Thessalicas quaerens Magnus reparare ruinas
1020 ense iacet nostro. tanto te pignore, Caesar,
1021 emimus; hoc tecum percussum est sanguine foedus.
1022 accipe regna Phari nullo quaesita cruore,
1023 accipe Niliaci ius gurgitis, accipe quidquid
1024 pro Magni cervice dares; dignumque clientem
1025 castris crede tuis cui tantum fata licere
1026 in generum volvere tuum. nec vile putaris
1027 hoc meritum, facili nobis quod caede peractum est.
1028 hospes avitus erat, depulso sceptra parenti
1029 reddiderat. quid plura feram? tu nomina tanto
1030 invenies operi, vel famam consule mundi.
1031 si scelus est, plus te nobis debere fateris,
1032 quod scelus hoc non ipse facis. ' sic fatus opertum
1033 detexit tenuitque caput. iam languida morte
1034 effigies habitum noti mutacerat oris.
1035 non primo Caesar damnavit munera visu
1036 avertitque oculos; vultus, dum crederet, haesit;
1037 utque fidem vidit sceleris tutumque putavit
1038 iam bonus esse socer, lacrimas non sponte cadentis
1039 effudit gemitusque expressit pectore laeto,
1040 non aliter manifesta potens abscondere mentis
1041 gaudia quam lacrimis, meritumque inmane tyranni
1042 destruit et generi mavult lugere revolsum
1043 quam debere caput. qui duro membra senatus
1044 calcarat vultu, qui sicco lumine campos
1045 viderat Emathios, uni tibi, Magne, negare
1046 non audet gemitus. o sors durissima fati!
1047 huncine tu, Caesar, scelerato Marte petisti
1048 qui tibi flendus erat? nunc mixti foedera tangunt
1049 te generis? nunc gnata iubet maerere neposque?
1050 credis apud populos Pompei nomen amantis
1051 hoc castris prodesse tuis? fortasse tyranni
1052 tangeris invidia, captique in viscera Magni
1053 hoc alii licuisse doles, quererisque perisse
1054 vindictam belli raptumque e iure superbi
1055 victoris generum. quisquis te flere coegit
1056 impetus, a vera longe pietate recessit.
1057 scilicet hoc animo terras atque aequora lustras,
1058 necubi suppressus pereat gener. o bene rapta
1059 arbitrio mors ista tuo! quam magna remisit
1060 crimina Romano tristis fortuna pudori,
1061 quod te non passa est misereri, perfide, Magni
1062 viventis! nec non his fallere vocibus audet
1063 adquiritque fidem simulati fronte doloris:
1064 'aufer ab aspectu nostro funesta, satelles,
1065 regis dona tui. peius de Caesare vestrum
1066 quam de Pompeio meruit scelus; unica belli
1067 praemia civilis, victis donare salutem,
1068 perdidimus. quod si Phario germana tyranno
1069 non invisa foret, potuissem reddere regi
1070 quod meruit, fratrique tuum pro munere tali
1071 misissem, Cleopatra, caput. secreta quid arma
1072 movit et inseruit nostro sua tela labori?
1073 ergo in Thessalicis Pellaeo fecimus arvis
1074 ius gladio? vestris quaesita licentia regnis?
1075 non tuleram Magnum mecum Romana regentem:
1076 te, Ptolemaee, feram? frustra civilibus armis
1077 miscuimus gentes, siqua est hoc orbe potestas
1078 altera quam Caesar, si tellus ulla duorum est.
1079 vertissem Latias a vestro litore proras:
1080 famae cura vetat, ne non damnasse cruentam
1081 sed videar timuisse Pharon. nec fallere vosmet
1082 credite victorem: nobis quoque tale paratum
1083 litoris hospitium; ne sic mea colla gerantur
1084 Thessaliae fortuna facit. maiore profecto
1085 quam metui poterat discrimine gessimus arma:
1086 exilium generique minas Romamque timebam:
1087 poena fugae Ptolemaeus erat. sed parcimus annis
1088 donamusque nefas. sciat hac pro caede tyrannus
1089 nil venia plus posse dari. vos condite busto
1090 tanti colla ducis, sed non ut crimina solum
1091 vestra tegat tellus: iusto date tura sepulchro
1092 et placate caput cineresque in litore fusos
1093 colligite atque unam sparsis date manibus urnam.
1094 sentiat adventum soceri vocesque querentis
1095 audiat umbra pias. dum nobis omnia praefert,
1096 dum vitam Phario mavult debere clienti,
1097 laeta dies rapta est populis, concordia mundo
1098 nostra perit. caruere deis mea vota secundis,
1099 ut te conplexus positis felicibus armis
1100 adfectus a te veteres vitamque rogarem,
1101 Magne, tuam dignaque satis mercede laborum
1102 contentus par esse tibi. tunc pace fideli
1103 fecissem ut victus posses ignoscere divis,
1104 fecisses ut Roma mihi. ' nec talia fatus
1105 invenit fletus comitem nec turba querenti
1106 credidit: abscondunt gemitus et pectora laeta
1107 fronte tegunt, hilaresque nefas spectare cruentum,
1108 o bona libertas, cum Caesar lugeat, audent.
Liber X
1 Ut primum terras Pompei colla secutus
2 attigit et diras calcavit Caesar harenas,
3 pugnavit fortuna ducis fatumque nocentis
4 Aegypti, regnum Lagi Romana sub arma
5 iret, an eriperet mundo Memphiticus ensis
6 victoris victique caput. tua profuit umbra,
7 Magne, tui socerum rapuere a sanguine manes,
8 ne populus post te Nilum Romanus amaret.
9 inde Paraetoniam fertur securus in urbem
10 pignore tam saevi sceleris sua signa secutam.
11 sed fremitu vulgi fasces et iura querentis
12 inferri Romana suis discordia sensit
13 pectora et ancipites animos, Magnumque perisse
14 non sibi. tum vultu semper celante pavorem
15 intrepidus superum sedes et templa vetusti
16 numinis antiquas Macetum testantia vires
17 circumit, et nulla captus dulcedine rerum,
18 non auro cultuque deum, non moenibus urbis,
19 effossum tumulis cupide descendit in antrum.
20 illic Pellaei proles vaesana Philippi,
21 felix praedo, iacet, terrarum vindice fato
22 raptus: sacratis totum spargenda per orbem
23 membra viri posuere adytis; fortuna pepercit
24 manibus, et regni duravit ad ultima fatum.
25 nam sibi libertas umquam si redderet orbem
26 ludibrio servatus erat, non utile mundo
27 editus exemplum, terras tot posse sub uno
28 esse viro. Macetum fines latebrasque suorum
29 deseruit victasque patri despexit Athenas,
30 perque Asiae populos fatis urguentibus actus
31 humana cum strage ruit gladiumque per omnis
32 exegit gentes, ignotos miscuit amnes
33 Persarum Euphraten, Indorum sanguine Gangen,
34 terrarum fatale malum fulmenque quod omnis
35 percuteret pariter populos et sidus iniquum
36 gentibus. Oceano classes inferre parabat
37 exteriore mari. non illi flamma nec undae
38 nec sterilis Libye nec Syrticus obstitit Hammon.
39 isset in occasus mundi devexa secutus
40 ambissetque polos Nilumque a fonte bibisset:
41 occurrit suprema dies, naturaque solum
42 hunc potuit finem vaesano ponere regi;
43 qui secum invidia, quo totum ceperat orbem,
44 abstulit imperium, nulloque herede relicto
45 totius fati lacerandas praebuit urbes.
46 sed cecidit Babylone sua Parthoque verendus.
47 pro pudor, Eoi propius timuere sarisas
48 quam nunc pila timent populi. licet usque sub Arcton
49 regnemus Zephyrique domos terrasque premamus
50 flagrantis post terga Noti, cedemus in ortus
51 Arsacidum domino. non felix Parthia Crassis
52 exiguae secura fuit provincia Pellae.
53 iam Pelusiaco veniens a gurgite Nili
54 rex puer inbellis populi sedaverat iras,
55 obside quo pacis Pellaea tutus in aula
56 Caesar erat, cum se parva Cleopatra biremi
57 corrupto custode Phari laxare catenas
58 intulit Emathiis ignaro Caesare tectis,
59 dedecus Aegypti, Latii feralis Erinys,
60 Romano non casta malo. quantum inpulit Argos
61 Iliacasque domos facie Spartana nocenti,
62 Hesperios auxit tantum Cleopatra furores.
63 terruit illa suo, si fas, Capitolia sistro
64 et Romana petit inbelli signa Canopo
65 Caesare captivo Pharios ductura triumphos;
66 Leucadioque fuit dubius sub gurgite casus,
67 an mundum ne nostra quidem matrona teneret.
68 hoc animi nox illa dedit quae prima cubili
69 miscuit incestam ducibus Ptolemaida nostris.
70 quis tibi vaesani veniam non donet amoris,
71 Antoni, durum cum Caesaris hauserit ignis
72 pectus? et in media rabie medioque furore
73 et Pompeianis habitata manibus aula
74 sanguine Thessalicae cladis perfusus adulter
75 admisit Venerem curis, et miscuit armis
76 inlicitosque toros et non ex coniuge partus.
77 pro pudor, oblitus Magni tibi, Iulia, fratres
78 obscaena de matre dedit, partesque fugatas
79 passus in extremis Libyae coalescere regnis
80 tempora Niliaco turpis dependit amori,
81 dum donare Pharon, dum non sibi vincere mavult.
82 quem formae confisa suae Cleopatra sine ullis
83 tristis adit lacrimis, simulatum compta dolorem
84 qua decuit, veluti laceros dispersa capillos,
85 et sic orsa loqui: 'siqua est, o maxime Caesar,
86 nobilitas, Pharii proles clarissima Lagi,
87 exul in aeternum sceptris depulsa paternis,
88 ni tua restituit veteri me dextera fato,
89 conplector regina pedes. tu gentibus aequum
90 sidus ades nostris. non urbes prima tenebo
91 femina Niliacas: nullo discrimine sexus
92 reginam scit ferre Pharos. lege summa perempti
93 verba patris, qui iura mihi communia regni
94 et thalamos cum fratre dedit. puer ipse sororem,
95 sit modo liber, amat; sed habet sub iure Pothini
96 adfectus ensesque suos. nil ipsa paterni
97 iuris inire peto: culpa tantoque pudore
98 solve domum, remove funesta satellitis arma
99 et regem regnare iube. quantosne tumores
100 mente gerit famulus! Magni cervice revolsa
101 iam tibi, sed procul hoc avertant fata, minatur.
102 sat fuit indignum, Caesar, mundoque tibique
103 Pompeium facinus meritumque fuisse Pothini.'
104 nequiquam duras temptasset Caesaris aures:
105 vultus adest precibus faciesque incesta perorat.
106 exigit infandam corrupto iudice noctem.
107 pax ubi parta ducis donisque ingentibus empta est,
108 excepere epulae tantarum gaudia rerum,
109 explicuitque suos magno Cleopatra tumultu
110 nondum translatos Romana in saecula luxus.
111 ipse locus templi, quod vix corruptior aetas
112 extruat, instar erat, laqueataque tecta ferebant
113 divitias crassumque trabes absconderat aurum.
114 nec summis crustata domus sectisque nitebat
115 marmoribus, stabatque sibi non segnis achates
116 purpureusque lapis, totaque effusus in aula
117 calcabatur onyx; hebenus Mareotica vastos
118 non operit postes sed stat pro robore vili,
119 auxilium non forma domus. ebur atria vestit,
120 et suffecta manu foribus testudinis Indae
121 terga sedent, crebro maculas distincta smaragdo.
122 fulget gemma toris, et iaspide fulva supellex
123 strata micant, Tyrio cuius pars maxima fuco
124 cocta diu virus non uno duxit aeno,
125 pars auro plumata nitet, pars ignea cocco,
126 ut mos est Phariis miscendi licia telis.
127 tum famulae numerus turbae populusque minister.
128 discolor hos sanguis, alios distinxerat aetas;
129 haec Libycos, pars tam flavos gerit altera crines
130 ut nullis Caesar Rheni se dicat in arvis
131 tam rutilas vidisse comas; pars sanguinis usti
132 torta caput refugosque gerens a fronte capillos;
133 nec non infelix ferro mollita iuventus
134 atque exsecta virum: stat contra fortior aetas
135 vix ulla fuscante tamen lanugine malas.
136 discubuere illic reges maiorque potestas
137 Caesar; et inmodice formam fucata nocentem,
138 nec sceptris contenta suis nec fratre marito,
139 plena maris rubri spoliis, colloque comisque
140 divitias Cleopatra gerit cultuque laborat.
141 candida Sidonio perlucent pectora filo,
142 quod Nilotis acus conpressum pectine Serum
143 solvit et extenso laxavit stamina velo.
144 dentibus hic niveis sectos Atlantide silva
145 inposuere orbes, quales ad Caesaris ora
146 nec capto venere Iuba. pro caecus et amens
147 ambitione furor, civilia bella gerenti
148 divitias aperire suas, incendere mentem
149 hospitis armati. non sit licet ille nefando
150 Marte paratus opes mundi quaesisse ruina;
151 pone duces priscos et nomina pauperis aevi
152 Fabricios Curiosque graves, hic ille recumbat
153 sordidus Etruscis abductus consul aratris:
154 optabit patriae talem duxisse triumphum.
155 infudere epulas auro, quod terra, quod aer,
156 quod pelagus Nilusque dedit, quod luxus inani
157 ambitione furens toto quaesivit in orbe
158 non mandante fame; multas volucresque ferasque
159 Aegypti posuere deos, manibusque ministrat
160 Niliacas crystallos aquas, gemmaeque capaces
161 excepere merum, sed non Mareotidos uvae,
162 nobile sed paucis senium cui contulit annis
163 indomitum Meroe cogens spumare Falernum.
164 accipiunt sertas nardo florente coronas
165 et numquam fugiente rosa, multumque madenti
166 infudere comae quod nondum evanuit aura
167 cinnamon externa nec perdidit aera terrae,
168 advectumque recens vicinae messis amomon.
169 discit opes Caesar spoliati perdere mundi
170 et gessisse pudet genero cum paupere bellum
171 et causas Martis Phariis cum gentibus optat.
172 postquam epulis Bacchoque modum lassata voluptas
173 inposuit, longis Caesar producere noctem
174 inchoat adloquiis, summaque in sede iacentem
175 linigerum placidis conpellat Acorea dictis.
176 'o sacris devote senex, quodque arguit aetas
177 non neclecte deis, Phariae primordia gentis
178 terrarumque situs vulgique edissere mores
179 et ritus formasque deum; quodcumque vetustis
180 insculptum est adytis profer, noscique volentes
181 prode deos. si Cecropium sua sacra Platona
182 maiores docuere tui, quis dignior umquam
183 hoc fuit auditu mundique capacior hospes?
184 fama quidem generi Pharias me duxit ad urbes,
185 sed tamen et vestri; media inter proelia semper
186 stellarum caelique plagis superisque vacavi,
187 nec meus Eudoxi vincetur fastibus annus.
188 sed, cum tanta meo vivat sub pectore virtus,
189 tantus amor veri, nihil est quod noscere malim
190 quam fluvii causas per saecula tanta latentis
191 ignotumque caput: spes sit mihi certa videndi
192 Niliacos fontes, bellum civile relinquam.'
193 finierat, contraque sacer sic orsus Acoreus:
194 'fas mihi magnorum, Caesar, secreta parentum
195 edere ad hoc aevi populis ignota profanis.
196 sit pietas aliis miracula tanta silere;
197 ast ego caelicolis gratum reor ire per omnis
198 hoc opus et sacras populis notescere leges.
199 sideribus, quae sola fugam moderantur Olympi
200 occurruntque polo, diversa potentia prima
201 mundi lege data est. sol tempora dividit aevi,
202 mutat nocte diem, radiisque potentibus astra
203 ire vetat cursusque vagos statione moratur;
204 luna suis vicibus Tethyn terrenaque miscet;
205 frigida Saturno glacies et zona nivalis
206 cessit; habet ventos incertaque fulmina Mavors;
207 sub Iove temperies et numquam turbidus aer;
208 at fecunda Venus cunctarum semina rerum
209 possidet; inmensae Cyllenius arbiter undae est.
210 hunc ubi pars caeli tenuit, qua mixta Leonis
211 sidera sunt Cancro, rapidos qua Sirius ignes
212 exerit et varii mutator circulus anni
213 Aegoceron Cancrumque tenet, cui subdita Nili
214 ora latent, quae cum dominus percussit aquarum
215 igne superiecto, tunc Nilus fonte soluto,
216 exit ut Oceanus lunaribus incrementis,
217 iussus adest, auctusque suos non ante coartat
218 quam nox aestivas a sole receperit horas.
219 vana fides veterum, Nilo, quod crescat in arva,
220 Aethiopum prodesse nives. non Arctos in illis
221 montibus aut Boreas. testis tibi sole perusti
222 ipse color populi calidique vaporibus Austri.
223 adde quod omne caput fluvii, quodcumque soluta
224 praecipitat glacies, ingresso vere tumescit
225 prima tabe nivis: Nilus neque suscitat undas
226 ante Canis radios nec ripis alligat amnem
227 ante parem nocti Libra sub iudice Phoebum.
228 inde etiam leges aliarum nescit aquarum,
229 nec tumet hibernus, cum longe sole remoto
230 officiis caret unda suis: dare iussus iniquo
231 temperiem caelo mediis aestatibus exit
232 sub torrente plaga, neu terras dissipet ignis
233 Nilus adest mundo contraque incensa Leonis
234 ora tumet Cancroque suam torrente Syenen
235 inploratus adest, nec campos liberat undis
236 donec in autumnum declinet Phoebus et umbras
237 extendat Meroe. quis causas reddere possit?
238 sic iussit natura parens discurrere Nilum,
239 sic opus est mundo. Zephyros quoque vana vetustas
240 his ascripsit aquis, quorum stata tempora flatus
241 continuique dies et in aera longa potestas,
242 vel quod ab occiduo depellunt nubila caelo
243 trans Noton et fluvio cogunt incumbere nimbos,
244 vel quod aquas totiens rumpentis litora Nili
245 adsiduo feriunt coguntque resistere fluctu:
246 ille mora cursus adversique obice ponti
247 aestuat in campos. sunt qui spiramina terris
248 esse putent magnosque cavae conpagis hiatus.
249 commeat hac penitus tacitis discursibus unda
250 frigore ab Arctoo medium revocata sub axem,
251 cum Phoebus pressit Meroen tellusque perusta
252 illuc duxit aquas; trahitur Gangesque Padusque
253 per tacitum mundi: tunc omnia flumina Nilus
254 uno fonte vomens non uno gurgite perfert.
255 rumor ab Oceano, qui terras alligat omnes,
256 exundante procul violentum erumpere Nilum
257 aequoreosque sales longo mitescere tractu.
258 nec non Oceano pasci Phoebumque polosque
259 credimus: hunc, calidi tetigit cum bracchia Cancri,
260 sol rapit, atque undae plus quam quod digerat aer
261 tollitur; hoc noctes referunt Niloque profundunt.
262 ast ego, si tantam ius est mihi solvere litem,
263 quasdam, Caesar, aquas post mundi sera peracti
264 saecula concussis terrarum erumpere venis
265 non id agente deo, quasdam conpage sub ipsa
266 cum toto coepisse reor, quas ille creator
267 atque opifex rerum certo sub iure coercet.
268 quae tibi noscendi Nilum, Romane, cupido est,
269 et Phariis Persisque fuit Macetumque tyrannis,
270 nullaque non aetas voluit conferre futuris
271 notitiam; sed vincit adhuc natura latendi.
272 summus Alexander regum, quem Memphis adorat,
273 invidit Nilo, misitque per ultima terrae
274 Aethiopum lectos: illos rubicunda perusti
275 zona poli tenuit; Nilum videre calentem.
276 venit ad occasus mundique extrema Sesostris
277 et Pharios currus regum cervicibus egit;
278 ante tamen vestros amnes, Rhodanumque Padumque,
279 quam Nilum de fonte bibit. vaesanus in ortus
280 Cambyses longi populos pervenit ad aevi,
281 defectusque epulis et pastus caede suorum
282 ignoto te, Nile, redit. non fabula mendax
283 ausa loqui de fonte tuo est. ubicumque videris
284 quaereris, et nulli contingit gloria genti
285 ut Nilo sit laeta suo. tua flumina prodam,
286 qua deus undarum celator, Nile, tuarum
287 te mihi nosse dedit. medio consurgis ab axe;
288 ausus in ardentem ripas attollere Cancrum
289 in Borean is rectus aquis mediumque Booten
290 (cursus in occasus flexu torquetur et ortus,
291 nunc Arabum populis, Libycis nunc aequus harenis),
292 teque vident primi, quaerunt tamen hi quoque, Seres,
293 Aethiopumque feris alieno gurgite campos,
294 et te terrarum nescit cui debeat orbis.
295 arcanum natura caput non prodidit ulli,
296 nec licuit populis parvum te, Nile, videre,
297 amovitque sinus et gentes maluit ortus
298 mirari quam nosse tuos. consurgere in ipsis
299 ius tibi solstitiis, aliena crescere bruma
300 atque hiemes adferre tuas, solique vagari
301 concessum per utrosque polos. hic quaeritur ortus,
302 illic finis aquae. late tibi gurgite rupto
303 ambitur nigris Meroe fecunda colonis,
304 laeta comis hebeni, quae quamvis arbore multa
305 frondeat aestatem nulla sibi mitigat umbra,
306 linea tam rectum mundi ferit illa Leonem.
307 inde plagas Phoebi damnum non passus aquarum
308 praeveheris sterilesque diu metiris harenas,
309 nunc omnes unum vires collectus in amnem,
310 nunc vagus et spargens facilem tibi cedere ripam.
311 rursus multifidas revocat piger alveus undas,
312 qua dirimunt Arabum populis Aegyptia rura
313 regni claustra Philae. mox te deserta secantem,
314 qua iungunt nostrum rubro commercia ponto,
315 mollis lapsus agit. quis te tam lene fluentem
316 moturum totas violenti gurgitis iras,
317 Nile, putet? sed, cum lapsus abrupta viarum
318 excepere tuos et praecipites cataractae
319 ac nusquam vetitis ullas obsistere cautes
320 indignaris aquis, spuma tunc astra lacessis,
321 cuncta fremunt undis, ac multo murmure montis
322 spumeus invitis canescit fluctibus amnis.
323 hinc, Abaton quam nostra vocat veneranda vetustas,
324 terra potens primos sentit percussa tumultus
325 et scopuli, placuit fluvii quos dicere venas,
326 quod manifesta novi primum dant signa tumoris.
327 hinc montes natura vagis circumdedit undis,
328 qui Libyae te, Nile, negent; quos inter in alta
329 it convalle tacens iam moribus unda receptis.
330 prima tibi campos permittit apertaque Memphis
331 rura modumque vetat crescendi ponere ripas'.
332 sic velut in tuta securi pace trahebant
333 noctis iter mediae. sed non vaesana Pothini
334 mens inbuta semel sacra iam caede vacabat
335 a scelerum motu: Magno nihil ille perempto
336 iam putat esse nefas; habitant sub pectore manes
337 ultricesque deae dant in nova monstra furorem.
338 dignatur viles isto quoque sanguine dextras
339 quo Fortuna parat victos perfundere patres,
340 poenaque civilis belli, vindicta senatus
341 paene data est famulo. procul hoc avertite, fata,
342 crimen, ut haec Bruto cervix absente secetur.
343 in scelus it Pharium Romani poena tyranni,
344 exemplumque perit. struit audax inrita fatis
345 nec parat occultae caedem committere fraudi
346 invictumque ducem detecto Marte lacessit.
347 tantum animi delicta dabant, ut colla ferire
348 Caesaris et socerum iungi tibi, Magne, iuberet;
349 atque haec dicta monet famulos perferre fideles
350 ad Pompeianae socium sibi caedis Achillam,
351 quem puer inbellis cunctis praefecerat armis
352 et dederat ferrum, nullo sibi iure retento,
353 in cunctos in seque simul. 'tu mollibus' inquit
354 'nunc incumbe toris et pinguis exige somnos:
355 invasit Cleopatra domum, nec prodita tantum est
356 sed donata Pharos. cessas accurrere solus
357 ad dominae thalamos? nubit soror inpia fratri,
358 nam Latio iam nupta duci est, interque maritos
359 discurrens Aegypton habet Romamque meretur.
360 expugnare senem potuit Cleopatra venenis:
361 crede, miser, puero, quem nox si iunxerit una
362 et semel amplexus incesto pectore passus
363 hauserit obscaenum titulo pietatis amorem,
364 meque tuumque caput per singula forsitan illi
365 oscula donabit. crucibus flammisque luemus
366 si fuerit formonsa soror. nil undique restat
367 auxilii: rex hinc coniunx, hinc Caesar adulter.
368 et sumus, ut fatear, tam saeva iudice sontes:
369 quem non e nobis credit Cleopatra nocentem
370 a quo casta fuit? per te quod fecimus una
371 perdidimusque nefas, perque ictum sanguine Magni
372 foedus, ades; subito bellum molire tumultu,
373 inrue; nocturnas rumpamus funere taedas
374 crudelemque toris dominam mactemus in ipsis
375 cum quocumque viro. nec nos deterreat ausis
376 Hesperii fortuna ducis, quae sustulit illum
377 inposuitque orbi: communis gloria nobis,
378 nos quoque sublimes Magnus facit. aspice litus,
379 spem nostri sceleris; pollutos consule fluctus
380 quid liceat nobis, tumulumque e pulvere parvo
381 aspice Pompei non omnia membra tegentem.
382 quem metuis, par huius erat. non sanguine clari
383 (quid refert?) nec opes populorum et regna movemus:
384 ad scelus ingentis fati sumus. attrahit illos
385 in nostras fortuna manus: en, altera venit
386 victima nobilior. placemus caede secunda
387 Hesperias gentes: iugulus mihi Caesaris haustus
388 hoc praestare potest, Pompei caede nocentis
389 ut populus Romanus amet. quid nomina tanta
390 horremus viresque ducis, quibus ille relictis
391 miles erit? nox haec peraget civilia bella
392 inferiasque dabit populis et mittet ad umbras
393 quod debetur adhuc mundo caput. ite feroces
394 Caesaris in iugulum; praestet Lagea iuventus
395 hoc regi, Romana sibi. tu parce morari.
396 plenum epulis madidumque mero Venerique paratum
397 invenies: aude, superi tot vota Catonum
398 Brutorumque tibi tribuent. ' non lentus Achillas
399 suadenti parere nefas haud clara movendis,
400 ut mos, signa dedit castris nec prodidit arma
401 ullius clangore tubae: temere omnia saevi
402 instrumenta rapit belli. pars maxima turbae
403 plebis erat Latiae, sed tanta oblivio mentis
404 cepit in externos corrupto milite mores
405 ut duce sub famulo iussuque satellitis irent
406 quos erat indignum Phario parere tyranno.
407 nulla fides pietasque viris qui castra secuntur,
408 venalesque manus; ibi fas ubi proxima merces:
409 aere merent parvo, iugulumque in Caesaris ire
410 non sibi dant. pro fas! ubi non civilia bella
411 invenit imperii fatum miserabile nostri?
412 Thessaliae subducta acies in litore Nili
413 more furit patrio. quid plus te, Magne, recepto
414 ausa foret Lagea domus? dat scilicet omnis
415 dextera quod debet superis, nullique vacare
416 fas est Romano. Latium sic scindere corpus
417 dis placitum: non in soceri generique favorem
418 discedunt populi; civilia bella satelles
419 movit, et in partem Romani venit Achillas;
420 et nisi fata manus a sanguine Caesaris arcent
421 hae vincent partes. aderat maturus uterque,
422 et districta epulis ad cunctas aula patebat
423 insidias, poteratque cruor per regia fundi
424 pocula Caesareus mensaeque incumbere cervix.
425 sed metuunt belli trepidos in nocte tumultus,
426 ne caedes confusa manu permissaque fatis
427 te, Ptolemaee, trahat. tanta est fiducia ferri,
428 non rapuere nefas; summi contempta facultas
429 est operis; visum famulis reparabile damnum
430 illam mactandi dimittere Caesaris horam.
431 servatur poenas in aperta luce daturus;
432 donata est nox una duci, vixitque Pothini
433 munere Phoebeos Caesar dilatus in ortus.
434 Lucifer a Casia prospexit rupe diemque
435 misit in Aegypton primo quoque sole calentem,
436 cum procul a muris acies non sparsa maniplis
437 nec vaga conspicitur, sed iustos qualis ad hostes
438 recta fronte venit: passuri comminus arma
439 laturique ruunt. at Caesar moenibus urbis
440 diffisus foribus clausae se protegit aulae
441 degeneres passus latebras. nec tota vacabat
442 regia conpresso: minima collegerat arma
443 parte domus. tangunt animos iraeque metusque,
444 et timet incursus indignaturque timere.
445 sic fremit in parvis fera nobilis abdita claustris
446 et frangit rabidos praemorso carcere dentes,
447 nec secus in Siculis fureret tua flamma cavernis,
448 obstrueret summam siquis tibi, Mulciber, Aetnam.
449 audax Thessalici nuper qui rupe sub Haemi
450 Hesperiae cunctos proceres aciemque senatus
451 Pompeiumque ducem causa sperare vetante
452 non timuit fatumque sibi promisit iniquum,
453 expavit servile nefas, intraque penates
454 obruitur telis. quem non violasset Alanus,
455 non Scytha, non fixo qui ludit in hospite Maurus,
456 hic, cui Romani spatium non sufficit orbis,
457 parvaque regna putet Tyriis cum Gadibus Indos,
458 ceu puer inbellis vel captis femina muris,
459 quaerit tuta domus; spem vitae in limine clauso
460 ponit, et incerto lustrat vagus atria cursu,
461 non sine rege tamen, quem ducit in omnia secum
462 sumpturus poenas et grata piacula morti
463 missurusque tuum, si non sint tela nec ignes,
464 in famulos, Ptolemaee, caput. sic barbara Colchis
465 creditur ultorem metuens regnique fugaeque
466 ense suo fratrisque simul cervice parata
467 expectasse patrem. cogunt tamen ultima rerum
468 spem pacis temptare ducem, missusque satelles
469 regius, ut saevos absentis voce tyranni
470 corriperet famulos, quo bellum auctore moverent.
471 sed neque ius mundi valuit nec foedera sancta
472 gentibus, orator regis pacisque sequester
473 aestimat in numero scelerum ponenda tuorum,
474 tot monstris Aegypte nocens? non Thessala tellus
475 vastaque regna Iubae, non Pontus et inpia signa
476 Pharnacis et gelido circumfluus orbis Hibero
477 tantum ausus scelerum, non Syrtis barbara, quantum
478 deliciae fecere tuae. premit undique bellum,
479 inque domum iam tela cadunt quassantque penates.
480 non aries uno moturus limina pulsu
481 fracturusque domum, non ulla est machina belli,
482 nec flammis mandatur opus; sed caeca iuventus
483 consilii vastos ambit divisa penates,
484 et nusquam totis incursat viribus agmen.
485 fata vetant, murique vicem Fortuna tuetur.
486 nec non et ratibus temptatur regia, qua se
487 protulit in medios audaci margine fluctus
488 luxuriosa domus. sed adest defensor ubique
489 Caesar et hos aditus gladiis, hos ignibus arcet,
490 obsessusque gerit, tanta est constantia mentis,
491 expugnantis opus. piceo iubet unguine tinctas
492 lampadas inmitti iunctis in vela carinis;
493 nec piger ignis erat per stuppea vincula perque
494 manantis cera tabulas, et tempore eodem
495 transtraque nautarum summique arsere ceruchi.
496 iam prope semustae merguntur in aequora classes,
497 iamque hostes et tela natant. nec puppibus ignis
498 incubuit solis; sed quae vicina fuere
499 tecta mari longis rapuere vaporibus ignem,
500 et cladem fovere Noti, percussaque flamma
501 turbine non alio motu per tecta cucurrit
502 quam solet aetherio lampas decurrere sulco
503 materiaque carens atque ardens aere solo.
504 illa lues paulum clausa revocavit ab aula
505 urbis in auxilium populos. nec tempora cladis
506 perdidit in somnos, sed caeca nocte carinis
507 insiluit Caesar semper feliciter usus
508 praecipiti cursu bellorum, et tempore rapto
509 nunc claustrum pelagi cepit Pharon. insula quondam
510 in medio stetit illa mari sub tempore vatis
511 Proteos, at nunc est Pellaeis proxima muris.
512 illa duci geminos bellorum praestitit usus.
513 abstulit excursus et fauces aequoris hosti
514 Caesar et auxiliis ut vidit libera ponti
515 ostia, non fatum meriti poenasque Pothini
516 distulit ulterius. sed non, qua debuit, ira,
517 non cruce, non flammis rapuit, non dente ferarum:
518 (heu facinus, gladio cervix male caesa pependit)
519 Magni morte perit. nec non subrepta paratis
520 a famulo Ganymede dolis pervenit ad hostis
521 Caesaris Arsinoe; quae castra carentia rege
522 ut proles Lagea tenet, famulumque tyranni
523 terribilem iusto transegit Achillea ferro.
524 altera, Magne, tuis iam victima mittitur umbris;
525 nec satis hoc Fortuna putat. procul absit ut ista
526 vindictae sit summa tuae. non ipse tyrannus
527 sufficit in poenas, non omnis regia Lagi:
528 dum patrii veniant in viscera Caesaris enses
529 Magnus inultus erit. sed non auctore furoris
530 sublato cecidit rabies; nam rursus in arma
531 auspiciis Ganymedis eunt ac multa secundo
532 proelia Marte gerunt. potuit discrimine summo
533 Caesaris una dies in famam et saecula mitti.
534 molis in exiguae spatio stipantibus armis
535 dum parat in vacuas Martem transferre carinas,
536 dux Latius tota subitus formidine belli
537 cingitur: hinc densae praetexunt litora classes,
538 hinc tergo insultant pedites. via nulla salutis,
539 non fuga, non virtus; vix spes quoque mortis honestae.
540 non acie fusa nec magnae stragis acervis
541 vincendus tum Caesar erat sed sanguine nullo.
542 captus sorte loci pendet; dubiusque timeret
543 optaretne mori respexit in agmine denso
544 Scaevam perpetuae meritum iam nomina famae
545 ad campos, Epidamne, tuos, ubi solus apertis
546 obsedit muris calcantem moenia Magnum.



© 2009 - 2020 Monumenta Informatik