Close Window

[8] Si quam ergo inter fratres diabolus, humani generis hostis antiquus, zizaniam seminaverit calliditate nequitiae consuetae, aut de aliquo sacerdotum fraternitati tuae, servatis maiorum per omnia constitutis fuerit querela deposita: adhibitis tibi fratribus et coepiscopis secundum qualitatem negotii numero competente, causam canonica et apostolica ordinatione discutiens, ea sententia definies, quae et decessorum nostrorum conveniat statutis, et Deo aequitate in omnibus diligenti sit grata.