Close Window

[7] Sed et illud ad commemorationem tuae fraternitatis adducimus, ut sicut iampridem scripsimus, vestes quae pauperibus erogentur, id est cucullas, et tunicas, atque saga, de eo quod pro pensionibus ecclesiasticarum possessionum nobis domnus filius noster Placidus directurus erat, comparari faciatis, et ad portum Romanum, Deo propitiante, dirige; quatenus sollicitudinem nostram ex parte aliqua relevetis: quia tanta egestas et nuditas in civitate ista est, ut sine dolore et angustia cordis nostri homines quos honesto loco natos idoneos noveramus, non possimus aspicere.