Close Window

[7] Dicit namque quod in illo igni aeterno, quem istud quartum mundi elementum putat, naturali ordine super terram, et aquis et aerem constitutum ibi, id est in igni aeterno mundi igneo elemento, corpora sanctorum mutabuntur in aetheream qualitatem, ubi etiam impiorum corpora in aeriam qualitatem sint transitura; dissentiens manifestissime et dissonans apostolicae doctrinae, quae non in quarto mundi elemento, neque in igneo quodam conflatorio, sed in isto habitaculo terreno, ubi et vixerunt et mortua sunt tam iustorum corpora quam iniquorum, futuram dicit omnium resurrectionem et sanctorum immutationem mirabili et ineffabili celeritate, id est, sicut ipse Apostolus dicit, in momento, in ictu oculi, quo utique nihil est celerius in motibus corporalibus.