Close Window

[6] Rursus in Meroe insula, quae caput gentis Aethiopum, V millibus stadiorum a Syene, in amne Nilo habitatur, bis anno absumi umbras, sole devicesimam Tauri partem, et quartam decimam Leonis obtinente. In Indiae gente Oretum mons est, Malaeus nomine, iuxta quem umbrae aestate in Austrum, hyeme ad Septentrionem iaciuntur: XV tantum noctibus ibi apparet Septentrio.