[6] In his verbis phantasticis et omni insaniae deliramento plenis, praetermissa simplicitate fidei et confessionis apostolicae, qua omnis Ecclesia credit et confitetur Dominum nostrum Iesum Christum die tertia a mortuis resurrexisse et ascendisse ad coelos, et sedere ad dexteram Patris, et inde venturum esse ad iudicandum vivos et mortuos, atque in eius adventu futuram carnis resurrectionem, et donandam sanctis vitam aeternam: praetermissa, inquam, ista simplicissima et purissima confessione pietatis, nusquam nominans Christi adventum de coelis, nusquam commemorans resurrectionem ex mortuis, ita omnia confundit et quibusdam adinventionibus obscurare conatur, ut nec veritatem resurrectionis, nec veritatem divini iudicii et aeterni supplicii, nec mentionem aliquam futurae vitae sanctorum in eius litteris possimus agnoscere.