[6] De sacramento autem pietatis magnae, in qua nobis per incarnationem Verbi Dei iustificatio est et redemptio, quae sit nostra ex Patrum traditione sententia, in litteris, quas ad fratrem meum Flavianum episcopum misi, nunc sufficienter, quantum arbitror, explicatum est; ut per insinuationem praesulis vestri, quid secundum Evangelium Domini nostri Iesu Christi in omnium fidelium cordibus fixum esse cupiamus, noscatis.