[5] Salutans igitur iusta posco, quatenus his litteris curam vestra tranquillitas praebere dignetur, et quae male gesta sunt emendari praecipiat, donec omnibus quae iam definita sunt revocatis, ex integro causa fidei et Christianae religionis, quae mota est, in partibus Italiae congregato concilio, perquiratur.