Close Window

[5] In urbe Roma nona pars gnomonis deest umbrae. In oppido Ancona superest quinta tricesima. In parte Italiae, quae Venetia appellatur, iisdem horis umbra gnomoni par fit. Simili modo tradunt in Syene oppido, quod est supra Alexandriam V millibus stadiorum, solstitii die medio nullam umbram iaci, puteumque eius experimenti gratia factum, totum illuminari, ex quo apparet tum solem illi loco supra verticem esse; quod et in India supra flumen Hypasim fieri tempore eodem Onesicritus scripsit; constatque in Berenice urbe Troglodytarum, unde stadiis MMMMDCCCXX in eadem Ptolemaide oppido, quod in margine Rubri maris ad primos elephantorum venatus conditum est, hoc idem ante solstitium quadragenis quinis diebus totidemque postea fieri, et post eos XC dies in meridiem umbras iaci.