Close Window

[5] 4. Et, sicut praesentiam et habitationem Dei non nisi in his quae ab eo facta sunt, ita eius praescientiam et praedestinationem non nisi eorum quae ipse facturus esset: et sicut praesentia eius et habitatio in his quae nec ab eo sunt nec ea fecit, e contrario esse dicantur, cum in eis non sit; ita praescientiam eius et praedestinationem, e contrario pronuntiari in illis quae nec fecit nec donavit, quia nihil sunt.