[4] 3. Sicut et id quod dicitur Deus, ubique esse praesentia potestatis, sed non ubique gratia habitationis, ita dici posse de eo ubique praescientia, sed non ubique praedestinatione; cum apertissime veritas clamet de Deo: ubicunque fuerit Deus praesentia, ibi profecto erit habitatione; similiter ubicunque fuerit praescientia, necessario erit praedestinatione.