Close Window

[3] Necesse ergo nobis est charitatis vestrae sollicitudinem brevi interim, quantum pro temporis qualitate potuimus, relevare colloquio: quatenus modis omnibus confidatis, nihil nos penitus admisisse quod decessorum nostrorum constitutis, vel sanctae, quae una eademque est, fidei quatuor synodorum, id est, Nicaenae, Constantinopolitanae, Ephesinae primae, atque Chalcedonensis, inveniatur (quod absit) esse contrarium, aut quod ad personarum iniuriam pertineat, quae definitioni eiusdem sanctae fidei subscripserunt, vel sanctorum praedecessorum nostrorum Coelestini, Xysti, Leonis aliorumque praecedentium atque sequentium definitis reperiatur adversum, sed a nobis omnibus praedictis synodis unam venerationem, unamque fidei credulitatem indubitabiliter exhiberi: et eos qui omnes suprascriptas quatuor synodos in rectitudine fidei non sequuntur, vel unam ex ipsis vel omnes in fide repravant, aut repravare [reprobare], aut iniuriare, vel repudiare nituntur, abiicimus; sed et ea quae in eiusdem sanctae fidei iniuriam verbo dicta vel reperiuntur scripta, anathematizanda exsecrandaque iudicavimus, et constituimus iudicanda: simili poena plectentes etiam eos qui fidem beati Cyrilli, quem sanctae recordationis Leo praedecessor noster ad praedecessores vestros aliosque datis probavit, et laudavit scriptis, et Chalcedonensis veneranda sancta synodus legitur protulisse, aliorumque Patrum, quos apostolicae sedis praesules susceperunt atque secuti sunt, exsecranda superbia impia vocaverunt.