Close Window

[3] Nam posteaquam iniustae eius voluntati atque sententiae communicare non potui, ad aliud concilium terroribus atque insidiis me evocare conatus est: quatenus me, quod absit, aut seductionibus, faceret consentire ad condemnandum sanctissimum Flavianum episcopum, aut resistentem teneret, ut mihi non esset licentia ad pietatem vestram Constantinopolim percurrere, aut ad Romanam Ecclesiam remeare.