[3] Etsi meminerimus fraternitatem vestram ea quae sunt a nobis statuta retinere, nec aliquid ex his dissimulare quae scripsimus: ut scilicet pro disciplina ecclesiastica, et pro causis quas inter Domini sacerdotes oboriri plerumque non dubium est synodalia quotannis concilia, quorum maxime in fratre et coepiscopo nostro Leontio Arelatensis Ecclesiae sacerdote summam placuit esse, celebrentur; nec aliud fieri posse credamus quam quod pro communis Domini domo nostra ordinatio vobis placitura constituit: tamen repetitis litteris eadem nunc quoque observanda decernimus; praecipue cum gravissima Viennensis civitatis episcopus involvatur offensa, in iniuriam fratris et coepiscopi nostri Leontii Deensibus antistitem consecrando.