[2] Quamvis ea quae ad Constantinopolitanam Ecclesiam scripsimus sollicitudinem devotionis vestrae latere non possent, tamen etiam specialibus dilectionem vestram litteris cohortandam esse credidimus, ut memores sanctae professionis vestrae, quae proprie in fide et charitate consistit, omnia scandala quae contra pacem Ecclesiae orta sunt a vestris cordibus repellatis, beati Apostoli sententiam pia mente retinentes: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit (Gal. I, 9); et custodientes unanimitatem cum fratre nostro Flaviano episcopo, quem ad tempus Dominus permisit impiorum factione tentari, ut probatum sibi sacerdotem suum perseverantiae merito faceret clariorem.