Close Window

[13] Iusti autem, ex quorum persona Apostolus dicit, et nos immutabimur, et incorrupti resurgent, ut nulla ulterius morte solvantur; et hoc speciale habebunt quod corpora eorum immutabuntur in melius, dicente eodem Apostolo, et aperte qualis futura sit ipsa commutatio exponente: Oportet enim, inquit, corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 53); scilicet ut hoc ipsum corpus quod nunc a sanctis corruptibile et mortale gestatur, illa resurrectionis virtute fiat incorruptible et immortale, id est, incorruptione et immortalitate induatur.