Close Window

[12] Et descendens prostravit se ad radices eius, et ait ad Dominum: Deus omnipotens, cuius nutu omnia gubernantur, cuius imperio non nata creantur, creata vivunt, mortua reformantur: cuius salubre praeceptum tenentes, vivere nos post mortem corporis huius credimus per futuram resurrectionem, tu praecipe ut revirescat haec arbor, et sit sicut antea.