Close Window

[11] Nam et septenario saepe numero universitatem designare Scriptura consuevit. Unde quod ait Propheta: Septies in die laudem dixi tibi, nil melius intelligitur quam quod alibi ait: Semper laus eius in ore meo. Et specialiter totam catholicae Ecclesiae perfectionem eo figurari Iohannes testatur, qui ad septem Asiae scribens ecclesias, universalis per orbem Ecclesiae mysteria patefecit.