[10] Non enim iniusta sunt illa supplicia quae in aeterna damnatione diabolo et angelis eius et omnibus impiis hominibus inferentur, quia unumquemque eorum qui ibi damnantur, secundum meritum suum, et secundum mensuram iniquitatis suae torquent et cruciant; implente eis iusto et aeterno iudice, quod de eo in psalmo scriptum est: Quia reddet unicuique secundum opera sua (Psal. LXI, 13).