Close Window

[1] Sunt qui, auras explorare conati, dicant lunam novam, quoties supino cornu utroque videatur, tempestuosum mensem; quoties erecto uno, serenum portendere. Quod longe aliter esse naturalis ratio prodit. Quid enim? numquid credibile est lunae statum, qui fixus in aethere permanet, pro subiacentium mutatione flabrorum, vel nubium posse aliorsum quam fuerat converti, et eam quasi futurae metu tempestatis aliquanto altius cornu, quam naturae ordo poscebat attollere?h=utroque