Close Window

[1] Et quia nonnulli ex quacumque militia se ad Ecclesiam conferentes (V. epist. 9, n. 1), statim saltu quodam summatem locum religionis affectant, qui gradatim per ecclesiastica stipendia venientibus explorata solet discussione differri: idcirco quoniam in nonnullis factum infirmare non possumus, si qui iam ordinati sunt, in eo gradu, ad quem saltu subito pervenerunt, perdurare debebunt.