Close Window

[1] Doletis, et causamini quod ad archidiaconum Saresberiensem me contuli: sed si culpa est, accessisse ad eum, reddit me necessitas excusatum. In verbo Domini dico vobis, quod nec noveram, nec audieram, quod dominus vester adversus eum aliquid rancoris aut odii concepisset.