Willelmus Malmesburiensis Willelmus Malmesburiensis, Gesta regum Anglorum, p3, p2, p0, 80 Illud fuit tempus quo Haroldus invitus Normanniam, importuna sibi aura, evectus est: quem, sicut supra dictum est, Willelmus in Brittannicam expeditionem duxit, volens eius manum explorare; simul et strictiori consilio, apparatum ostentans suum, conspicaturo quantum praestaret Anglicis bipennibus ensis Normannicus.