Willelmus Malmesburiensis Willelmus Malmesburiensis, Gesta regum Anglorum, p3, p2, p0, 24 Tulit huius gratiae stipendium rex Henricus a Normanno domino contra Gaufredum Martellum apud Molendinum Herle, quod castrum in Andegavensi regione est, summa vi adiutus; nam iam in virile robur excreverat, maioribus natu et pluribus solus metuendus, solus caput discriminibus inferre, solus vel cum paucis in confertissimos diversae partis insilire: quapropter ab illa expeditione laudatae fortitudinis specimen, et amicitiarum apud regem culmen, retulit; adeo ut, quasi paterno consilio, saepe admoneret ne ad pericula promptus vitam suam despiceret, quae esset Francis decori, Normanniae tutamento, utrisque exemplo.