monumenta.ch > Hieronymus > sectio 26 > sectio 12 > 26 > sectio 5 > sectio 25 > sectio 14 > sectio 15 > 3 > sectio 11 > Lucas, 3 > 6 > ad Corinthios I, 16 > sectio 33 > sectio 19 > csg51.138 > sectio 13 > sectio 61 > 12 > 6 > sectio 28

Victricius Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 1, 5
Hoc negare non poteram qui vobis militabam. Non est deesse obsequiis obedire praeceptis. Merito virtutis ubique vos esse novi: nullo enim terrarum spatio coelestis claritudo fraudatur. Ignoscere ergo debetis, quod in quadragesimo tantum lapide pene tardus occurri. Vobis intra Britannias obsequebar, et oceani circumfluo separatus vestro tamen detinebar officio. Dilatio ista desiderium meum laesit, non praetermisit obsequium. Ego tamen totum vestrae tribuo maiestati, quia vos estis corpus Christi, et spiritus divinus est qui habitat in vobis; vestrum est quod abfui, vestrum est quod redivi.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below