monumenta.ch > Hieronymus > sectio 17 > sectio 31 > sectio 1 > sectio 30 > bsbClm6224.177

Victricius Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 11, 4
Non enim scire prodest, sed timere. Quia cautum est: Timor Domini expellit peccatum. Nam qui sine timore est, nusquam poterit iustificari. Innumerabilia sunt, quae occurrunt, sed nos puri liquoris meatus, et tramites aucupamur. Non me hypothetici et categorici syllogismorum modi intricant, non inania philosophorum sophismata decipiunt: ipsa faciem suam veritas aperit, fides despuit argumenta, crimen latebras, innocentia publicum quaerit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below