monumenta.ch > Augustinus > 122 > sectio 26 > bnf9389.248 > bnf11947.160 r > sectio 19 > sectio 74 > sectio 5 > csg51.135

Victricius Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 11, 1
Huc accedit quod non minus in partibus, quam in soliditate curatio est. An aliter in Oriente, Constantinopoli, Antiochiae, Thessalonicae, Naiso, Romae, in Italia miseris porrigunt medicinam? An aliter laborantia corpora defeaeantur? Curat Ephesi Ioannes Evangelista, praeterea et in locis plurimis; quem Christi a pectore nec ante consecrationem accepimus recessisse, et apud nos ipsa eius est medicina. Curat Bononiae Proculus, Agricola, et hic quoque horum cernimus maiestatem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below