Victricius Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 4, 6 Vos autem nostis illum, quia apud vos manet, et vobiscum est. Et alibi: Cum vos statuerint ante potestates huius mundi, nolite solliciti esse quid loquamini, Spiritus Patris vestri loquetur in vobis. In hac unitate venerabilium passionum vestrarum lumina confitemur. In Evangelio legimus, quia vos estis lumina mundi. Hoc in periculis, hoc in laetitia praedicamus. Prosit peccatoribus ista confessio, quia hoc obtinuit ille, qui petivit, sicut Dominus in Evangelio loquitur: Nam cum latro in patibulo pendens ab eo peteret ut sui meminisset, ait Salvator: Amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso.