monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8 > Lucas, 1 > sectio 101 > sectio 20 > bsbClm6224.182 > csg48.203 > ST I 118. > sectio 3 > sectio 21 > bnf11947.161 r > 71 > sectio 5 > bnf9389.247 > sectio 54 > sectio 7 > sectio 1

Victricius Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 12, 15
Millia sunt, charissimi fratres, exempla virtutum, quae pagina sancta commemorat. Sed nos hortandi magis, quam docendi gratia carpsimus pauca de multis. Fidelibus enim pauca sufficiunt, infidelibus multa non prosunt. Non sunt sanctorum desideria differenda. Cur moramur? Divinis, pateat aula Martyribus y, iungantur reliquiae; iungantur et gratiae, in unum conveniant, primae resurrectionis exordia. Interea confessio nostra subripiat. Indulgentia criminum est gratulatio potestatum. Haud immerito, charissimi fratres, basilicae spatium cupidus aedificator arripui.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below