monumenta.ch

Thomas de Aquino ST I-II 109.1.2
Praeterea, Augustinus dicit, in I Soliloq., quod 'disciplinarum certissima talia sunt qualia illa quae a sole illustrantur ut videri possint; Deus autem ipse est qui illustrat; ratio autem ita est in mentibus ut in oculis est aspectus; mentis autem oculi sunt sensus animae'. Sed sensus corporis, quantumcumque sit purus, non potest aliquod visibile videre sine solis illustratione. Ergo humana mens, quantumcumque sit perfecta, non potest ratiocinando veritatem cognoscere absque illustratione divina. Quae ad auxilium gratiae pertinet.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below