Thomas de Aquino ST I-II 106.1.2 Praeterea, lex indita est lex naturae; secundum illud Rom. II, 'naturaliter ea quae legis sunt faciunt, qui habent opus legis scriptum in cordibus suis'. Si igitur lex Evangelii esset lex indita, non differret a lege naturae.