monumenta.ch

Thomas de Aquino ST I-II 104.2.3
Praeterea, ea quae ad cultum divinum pertinent, figuris quibusdam tradi oportuit, quia ea quae Dei sunt, supra nostram rationem sunt, ut supra dictum est. Sed ea quae sunt proximorum, non excedunt nostram rationem. Ergo per iudicialia, quae ad proximum nos ordinant, non oportuit aliquid figurari.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below