monumenta.ch

Thomas de Aquino ST I-II 103.2.1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod caeremoniae veteris legis habuerint virtutem iustificandi tempore legis. Expiatio enim a peccato, et consecratio hominis, ad iustificationem pertinent, sed Exod. XXIX, dicitur quod per aspersionem sanguinis et inunctionem olei consecrabantur sacerdotes et vestes eorum; et Levit. XVI, dicitur quod sacerdos per aspersionem sanguinis vituli 'expiabat sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel, et a praevaricationibus eorum atque peccatis'. Ergo caeremoniae veteris legis habebant virtutem iustificandi.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below