monumenta.ch

Thomas de Aquino ST I-II 100.1.3
Praeterea, sicut ratio naturalis inducit ad aliquos bonos mores, ita et fides, unde etiam dicitur ad Galat. V, quod fides per dilectionem operatur. Sed fides non continetur sub lege naturae, quia ea quae sunt fidei, sunt supra rationem naturalem. Ergo non omnia praecepta moralia legis divinae pertinent ad legem naturae.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below