Thomas de Aquino ST I-II 79.1.4 Praeterea, omne malum opponitur bono. Sed non repugnat divinae bonitati quod ipse sit causa mali poenae, de isto enim malo dicitur Isaiae XLV, quod 'Deus est creans malum'; et Amos III, 'si est malum in civitate quod Deus non fecerit?' Ergo etiam divinae bonitati non repugnat quod Deus sit causa culpae.