Thomas de Aquino ST I-II 79.1.2 Praeterea, Sap. XIV, dicitur, 'creaturae Dei in odium factae sunt, et in tentationem animae hominum'. Sed tentatio solet dici provocatio ad peccandum. Cum ergo creaturae non sint factae nisi a Deo, ut in primo habitum est, videtur quod Deus sit causa peccati provocans homines ad peccandum.