monumenta.ch

Thomas de Aquino ST I-II 79.1.1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deus sit causa peccati. Dicit enim apostolus, Rom. I, de quibusdam, 'tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt'. Et Glossa ibidem dicit quod 'Deus operatur in cordibus hominum, inclinando voluntates eorum in quodcumque voluerit, sive in bonum sive in malum'. Sed facere quae non conveniunt, et inclinari secundum voluntatem ad malum, est peccatum. Ergo Deus hominibus est causa peccati.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below