monumenta.ch

Thomas de Aquino ST I-II 65.1.21
Sed contra est quod Ambrosius dicit, super Lucam, 'connexae sibi sunt, concatenataeque virtutes, ut qui unam habet, plures habere videatur'. Augustinus etiam dicit, in VI de Trin., quod 'virtutes quae sunt in animo humano, nullo modo separantur ab invicem'. Et Gregorius dicit, XXII Moral., quod 'una virtus sine aliis aut omnino nulla est, aut imperfecta'. Et Tullius dicit, in II de Tuscul. quaest., 'si unam virtutem confessus es te non habere, nullam necesse est te habiturum'.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below