monumenta.ch

Thomas de Aquino ST I-II 61.1.1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod virtutes morales non debeant dici cardinales, seu principales. Quae enim ex opposito dividuntur, sunt simul natura, ut dicitur in praedicamentis, et sic unum non est altero principalius. Sed omnes virtutes ex opposito dividunt genus virtutis. Ergo nullae earum debent dici principales.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below