monumenta.ch

Thomas de Aquino ST I-II 58.1.2
Praeterea, philosophus dicit, in II Ethic., quod 'virtus moralis est habitus electivus in medietate rationis consistens'. Sed omnis virtus videtur esse habitus electivus, quia actus cuiuslibet virtutis possumus ex electione facere. Omnis etiam virtus aliqualiter in medio rationis consistit, ut infra patebit. Ergo omnis virtus est moralis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below