monumenta.ch

Thomas de Aquino ST I-II 39.2.1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod tristitia non habeat rationem boni honesti. Quod enim ad Inferos deducit, contrariatur honesto. Sed sicut dicit Augustinus, XII super Gen. ad Litt., 'Iacob hoc timuisse videtur, ne nimia tristitia sic perturbaretur, ut non ad requiem beatorum iret, sed ad Inferos peccatorum'. Ergo tristitia non habet rationem boni honesti.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below