monumenta.ch

Thomas de Aquino ST I-II 32.1.1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod operatio non sit propria et prima causa delectationis. Ut enim philosophus dicit, in I Rhetoric., 'delectari consistit in hoc quod sensus aliquid patiatur', requiritur enim ad delectationem cognitio, sicut dictum est. Sed per prius sunt cognoscibilia obiecta operationum quam ipsae operationes. Ergo operatio non est propria causa delectationis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below