monumenta.ch

Thomas de Aquino ST I-II 28.1.1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod unio non sit effectus amoris. Absentia enim unioni repugnat. Sed amor compatitur secum absentiam, dicit enim apostolus, ad Galat. IV, 'bonum aemulamini in bono semper' (loquens de seipso, ut Glossa dicit), 'et non tantum cum praesens sum apud vos'. Ergo unio non est effectus amoris.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below