monumenta.ch

Thomas de Aquino ST I-II 21.2.2
Praeterea, sicut contingit peccatum in actibus moralibus, ita et in actibus artis, quia, ut dicitur in II Physic., 'peccat grammaticus non recte scribens, et medicus non recte dans potionem'. Sed non culpatur artifex ex hoc quod aliquod malum facit, quia ad industriam artificis pertinet quod possit et bonum opus facere et malum, cum voluerit. Ergo videtur quod etiam actus moralis, ex hoc quod est malus, non habeat rationem culpabilis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below