monumenta.ch

Thomas de Aquino ST I-II 21.1.21
Sed contra, bonitas actus humani, ut supra ostensum est, principaliter dependet a lege aeterna, et per consequens malitia eius in hoc consistit, quod discordat a lege aeterna. Sed hoc facit rationem peccati, dicit enim Augustinus, XXII contra Faustum, quod 'peccatum est dictum, vel factum, vel concupitum aliquid contra legem aeternam'. Ergo actus humanus ex hoc quod est malus, habet rationem peccati.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below