monumenta.ch

Thomas de Aquino ST I-II 19.1.2
Praeterea, bonum per prius invenitur in fine, unde bonitas finis, inquantum huiusmodi, non dependet ab aliquo alio. Sed secundum philosophum, in VI Ethic., 'bona actio est finis, licet factio nunquam sit finis', ordinatur enim semper, sicut ad finem, ad aliquid factum. Ergo bonitas actus voluntatis non dependet ex aliquo obiecto.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below