monumenta.ch

Thomas de Aquino ST I-II 4.2.2
Praeterea, illud propter quod aliquid est appetibile, est potius. Sed operationes appetuntur propter delectationem ipsarum, unde et natura operationibus necessariis ad conservationem individui et speciei, delectationem apposuit, ut huiusmodi operationes ab animalibus non negligantur. Ergo delectatio est potior in beatitudine quam operatio intellectus, quae est visio.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below