monumenta.ch

Thomas de Aquino ST I-II 4.1.2
Praeterea, beatitudo est per se sufficientissimum bonum, ut philosophus dicit I Ethic. Quod autem eget aliquo alio, non est per se sufficiens. Cum igitur essentia beatitudinis in visione Dei consistat, ut ostensum est; videtur quod ad beatitudinem non requiratur delectatio.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below