monumenta.ch

Thomas de Aquino ST I-II 1.1.1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod homini non conveniat agere propter finem. Causa enim naturaliter prior est. Sed finis habet rationem ultimi, ut ipsum nomen sonat. Ergo finis non habet rationem causae. Sed propter illud agit homo, quod est causa actionis, cum haec praepositio propter designet habitudinem causae. Ergo homini non convenit agere propter finem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below