monumenta.ch

Thomas de Aquino Quaestiones disputatae, de potentia, 9, 1, 3
Praeterea, nomina imponuntur a rationibus rerum quas significant. Sed eadem ratio individuationis est in his quae sunt rationalis naturae, et in aliis substantiis. Ergo individuum rationalis naturae non debet habere speciale nomen prae aliis individuis in genere substantiae, ut per hoc sit differentia inter hypostasim et personam.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below